| Tum ille: ego vero et exspectabo ea quae polliceris, | 17.1 |
| nec exigam nisi tuo commodo et erunt mihi pergrata, si | |
| solveris. | |
| Mihi quoque, inquit Brutus, [et] exspectanda sunt ea | |
| quae Attico polliceris, etsi fortasse ego a te huius volun- | 5 |
| tarius procurator petam, quod ipse, cui debes, incommodo | |
| exacturum negat. | |
| At vero, inquam, tibi ego, Brute, non solvam, nisi | 18.1 |
| prius a te cavero amplius eo nomine neminem, cuius | |
| petitio sit, petiturum. | |
| Non mehercule, inquit, tibi repromittere istuc quidem | |
| ausim. nam hunc, qui negat, video flagitatorem non illum | 5 |
| quidem tibi molestum, sed adsiduum tamen et acrem fore. | |
| Tum Pomponius: ego vero, inquit, Brutum nihil men- | |
| tiri puto. videor enim iam te ausurus esse appellare, | |
| quoniam longo intervallo modo primum animadverti | |
| paulo te hilariorem. itaque quoniam hic quod mihi debere- | 19.1 |
| tur se exacturum professus est, quod huic debes, ego a te | |
| peto. | |
| Quidnam id? inquam. | |
| Ut scribas, inquit, aliquid; iam pridem enim con- | 5 |
| ticuerunt tuae litterae. nam ut illos de re publica libros | |
| edidisti, nihil a te sane postea accepimus: eisque nosmet | |
| ipsi ad rerum nostrarum memoriam comprehendendam | |
| impulsi atque incensi sumus. sed illa, cum poteris; atque | |
| ut possis, rogo. nunc vero, inquit, si es animo vacuo, | 20.1 |
| expone nobis quod quaerimus. | |
| Quidnam est id? inquam. | |
| Quod mihi nuper in Tusculano inchoavisti de oratoribus: | |
| quando esse coepissent, qui etiam et quales fuissent. | 5 |
| quem ego sermonem cum ad Brutum tuum vel nostrum | |
| potius detulissem, magnopere hic audire se velle dixit. | |
| itaque hunc elegimus diem, cum te sciremus esse vacuum. | |
| quare, si tibi est commodum, ede illa quae coeperas et | |
| Bruto et mihi. | 10 |