| Ego vero, inquam, si potuero, faciam vobis satis. | 21.1 |
| Poteris, inquit: relaxa modo paulum animum aut sane, | |
| si potes, libera. | |
| Nempe igitur hinc tum, Pomponi, ductus est sermo, | |
| quod erat a me mentio facta causam Deiotari fidelissimi | 5 |
| atque optumi regis ornatissume et copiosissume a Bruto | |
| me audisse defensam. | |
| Scio, inquit, ab isto initio tractum esse sermonem | |
| teque Bruti dolentem vicem quasi deflevisse iudiciorum | |
| vastitatem et fori. | 10 |
| Feci, inquam, istuc quidem et saepe facio. nam mihi, | 22.1 |
| Brute, in te intuenti crebro in mentem venit vereri, | |
| ecquodnam curriculum aliquando sit habitura tua et | |
| natura admirabilis et exquisita doctrina et singularis | |
| industria. cum enim in maxumis causis versatus esses et | 5 |
| cum tibi aetas nostra iam cederet fascisque submitteret, | |
| subito in civitate cum alia ceciderunt tum etiam ea ipsa, | |
| de qua disputare ordimur, eloquentia obmutuit. | |
| Tum ille: ceterarum rerum causa, inquit, istuc et do- | 23.1 |
| leo et dolendum puto; dicendi autem me non tam fructus | |
| et gloria quam studium ipsum exercitatioque delectat: | |
| quod mihi nulla res eripiet te praesertim tam studiosum | |
| et * * * . dicere enim bene nemo potest nisi qui pruden- | 5 |
| ter intellegit; quare qui eloquentiae verae dat operam, | |
| dat prudentiae, qua ne maxumis quidem in bellis aequo | |
| animo carere quisquam potest. | |
| Praeclare, inquam, Brute, dicis eoque magis ista di- | 24.1 |
| cendi laude delector, quod cetera, quae sunt quondam | |
| habita in civitate pulcherrima, nemo est tam humilis qui | |
| se non aut posse adipisci aut adeptum putet; eloquentem | |
| neminem video factum esse victoria. sed quo facilius | 5 |
| sermo explicetur, sedentes, si videtur, agamus. |