| Cum idem placuisset illis, tum in pratulo propter | 24.7 |
| Platonis statuam consedimus. | |
| Hic ego: laudare igitur eloquentiam et quanta vis sit | 25.1 |
| eius expromere quantamque eis, qui sint eam consecuti, | |
| dignitatem afferat, neque propositum nobis est hoc loco | |
| neque necessarium. hoc vero sine ulla dubitatione con- | |
| firmaverim, sive illa arte pariatur aliqua sive exercitatione | 5 |
| quadam sive natura, rem unam esse omnium difficillu- | |
| mam. quibus enim ex quinque rebus constare dicitur, | |
| earum una quaeque est ars ipsa magna per sese. quare | |
| quinque artium concursus maxumarum quantam vim | |
| quantamque difficultatem habeat existimari potest. testis | 26.1 |
| est Graecia, quae cum eloquentiae studio sit incensa iam- | |
| diuque excellat in ea praestetque ceteris, tamen omnis | |
| artes vetustiores habet et multo ante non inventas solum, | |
| sed etiam perfectas, quam haec est a Graecis elaborata | 5 |
| dicendi vis atque copia. in quam cum intueor, maxime | |
| mihi occurrunt, Attice, et quasi lucent Athenae tuae, qua | |
| in urbe primum se orator extulit primumque etiam monu- | |
| mentis et litteris oratio est coepta mandari. tamen ante | 27.1 |
| Periclem, cuius scripta quaedam feruntur, et Thucy- | |
| didem, qui non nascentibus Athenis sed iam adultis fu- | |
| erunt, littera nulla est, quae quidem ornatum aliquem | |
| habeat et oratoris esse videatur. quamquam opinio est | 5 |
| et eum, qui multis annis ante hos fuerit, Pisistratum et | |
| paulo seniorem etiam Solonem posteaque Clisthenem | |
| multum, ut temporibus illis, valuisse dicendo. post hanc | 28.1 |
| aetatem aliquot annis, ut ex Attici monumentis potest | |
| perspici, Themistocles fuit, quem constat cum prudentia | |
| tum etiam eloquentia praestitisse; post Pericles, qui cum | |
| floreret omni genere virtutis, hac tamen fuit laude claris- | 5 |
| sumus. Cleonem etiam temporibus illis turbulentum illum | |
| quidem civem, sed tamen eloquentem constat fuisse. | |
| huic aetati suppares Alcibiades Critias Theramenes; | 29.1 |
| quibus temporibus quod dicendi genus viguerit ex | |
| Thucydidi scriptis, qui ipse tum fuit, intellegi maxume | |
| potest. grandes erant verbis, crebri sententiis, compres- | |
| sione rerum breves et ob eam ipsam causam interdum | 5 |
| subobscuri. sed ut intellectum est quantam vim haberet | 30.1 |
| accurata et facta quodam modo oratio, tum etiam ma- | |
| gistri dicendi multi subito exstiterunt. tum Leontinus | |
| Gorgias, Thrasymachus Calchedonius, Protagoras Ab- | |
| derites, Prodicus Ceius, Hippias Eleius in honore magno | 5 |
| fuit; aliique multi temporibus eisdem docere se profite- | |
| bantur adrogantibus sane verbis, quemadmodum causa | |
| inferior—ita enim loquebantur—dicendo fieri superior | |
| posset. his opposuit sese Socrates, qui subtilitate quadam | 31.1 |
| disputandi refellere eorum instituta solebat * verbis. | |
| huius ex uberrumis sermonibus exstiterunt doctissumi | |
| viri; primumque tum philosophia non illa de natura, quae | |
| fuerat antiquior, sed haec, in qua de bonis rebus et malis | 5 |
| deque hominum vita et moribus disputatur, inventa dici- | |
| tur. quod quoniam genus ab hoc quod proposuimus ab- | |
| horret, philosophos aliud in tempus reiciamus; ad ora- | |
| tores, a quibus digressi sumus, revertamur. exstitit igi- | 32.1 |
| tur iam senibus illis quos paulo ante diximus Isocrates, | |
| cuius domus cunctae Graeciae quasi ludus quidam pa- | |
| tuit atque officina dicendi; magnus orator et perfectus | |
| magister, quamquam forensi luce caruit intraque parietes | 5 |
| aluit eam gloriam, quam nemo meo quidem iudicio est | |
| postea consecutus. is et ipse scripsit multa praeclare et | |
| docuit alios; et cum cetera melius quam superiores, tum | |
| primus intellexit etiam in soluta oratione, dum versum | |
| effugeres, modum tamen et numerum quendam oportere | 10 |
| servari. ante hunc enim verborum quasi structura et | 33.1 |
| quaedam ad numerum conclusio nulla erat; aut, si quan- | |
| do erat, non apparebat eam dedita opera esse quaesi- | |
| tam—quae forsitan laus sit—; verum tamen natura ma- | |
| gis tum casuque nonnunquam, <quam> aut ratione | 5 |
| aliqua aut ulla observatione fiebat. ipsa enim natura cir- | 34.1 |
| cumscriptione quadam verborum comprehendit conclu- | |
| ditque sententiam, quae cum aptis constricta verbis est, | |
| cadit etiam plerumque numerose. nam et aures ipsae | |
| quid plenum, quid inane sit iudicant et spiritu quasi | 5 |
| necessitate aliqua verborum comprensio terminatur; in | |
| quo non modo defici, sed etiam laborare turpe est. tum | 35.1 |
| fuit Lysias ipse quidem in causis forensibus non versa- | |
| tus, sed egregie subtilis scriptor atque elegans, quem iam | |
| prope audeas oratorem perfectum dicere. nam plane qui- | |
| dem perfectum et quoi nihil admodum desit Demosthenem | 5 |
| facile dixeris. nihil acute inveniri potuit in eis causis quas | |
| scripsit, nihil, ut ita dicam, subdole, nihil versute, quod | |
| ille non viderit; nihil subtiliter dici, nihil presse, nihil | |
| enucleate, quo fieri possit aliquid limatius; nihil contra | |
| grande, nihil incitatum, nihil ornatum vel verborum | 10 |
| gravitate vel sententiarum, quo quicquam esset elatius. | |
| huic Hyperides proxumus et Aeschines fuit et Lycurgus | 36.1 |
| et Dinarchus et is, cuius nulla exstant scripta, Demades | |
| aliique plures. haec enim aetas effudit hanc copiam; et, | |
| ut opinio mea fert, sucus ille et sanguis incorruptus us- | |
| que ad hanc aetatem oratorum fuit, in qua naturalis | 5 |
| inesset, non fucatus nitor. Phalereus enim successit eis | 37.1 |
| senibus adulescens eruditissimus ille quidem horum om- | |
| nium, sed non tam armis institutus quam palaestra. ita- | |
| que delectabat magis Atheniensis quam inflammabat. | |
| processerat enim in solem et pulverem non ut e militari | 5 |
| tabernaculo, sed ut e Theophrasti doctissumi hominis | |
| umbraculis. hic primus inflexit orationem et eam mollem | 38.1 |
| teneramque reddidit et suavis, sicut fuit, videri maluit | |
| quam gravis, sed suavitate ea, qua perfunderet animos, | |
| non qua perfringeret; [et] tantum ut memoriam concin- | |
| nitatis suae, non, quemadmodum de Pericle scripsit | 5 |
| Eupolis, cum delectatione aculeos etiam relinqueret in | |
| animis eorum, a quibus esset auditus. |