| Videsne igitur vel in ea ipsa urbe, in qua et nata et | 39.1 |
| alta sit eloquentia, quam ea sero prodierit in lucem? si | |
| quidem ante Solonis aetatem et Pisistrati de nullo ut di- | |
| serto memoriae proditum est. at hi quidem, ut populi | |
| Romani aetas est, senes, ut Atheniensium saecla numeran- | 5 |
| tur, adulescentes debent videri. nam etsi Servio Tullio | |
| regnante viguerunt, tamen multo diutius Athenae iam | |
| erant, quam est Roma ad hodiernum diem. nec tamen | |
| dubito quin habuerit vim magnam semper oratio. neque | 40.1 |
| enim iam Troicis temporibus tantum laudis in dicendo | |
| Ulixi tribuisset Homerus et Nestori, quorum alterum vim | |
| habere voluit, alterum suavitatem, nisi iam tum esset | |
| honos eloquentiae; neque ipse poeta hic tam [idem] orna- | 5 |
| tus in dicendo ac plane orator fuisset. cuius etsi incerta | |
| sunt tempora, tamen annis multis fuit ante Romulum; si | |
| quidem non infra superiorem Lycurgum fuit, a quo est | |
| disciplina Lacedaemoniorum astricta legibus. sed studium | 41.1 |
| eius generis maiorque vis agnoscitur in Pisistrato. deni- | |
| que hunc proximo saeculo Themistocles insecutus est, ut | |
| apud nos, perantiquus, ut apud Athenienses, non ita sane | |
| vetus. fuit enim regnante iam Graecia, nostra autem civi- | 5 |
| tate non ita pridem dominatu regio liberata. nam bellum | |
| Volscorum illud gravissimum, cui Coriolanus exsul inter- | |
| fuit, eodem fere tempore quo Persarum bellum fuit, simi- | |
| lisque fortuna clarorum virorum; si quidem uterque, cum | 42.1 |
| civis egregius fuisset, populi ingrati pulsus iniuria se ad | |
| hostes contulit conatumque iracundiae suae morte seda- | |
| vit. nam etsi aliter apud te est, Attice, de Coriolano, con- | |
| cede tamen ut huic generi mortis potius adsentiar. | 5 |