| At ille ridens: tuo vero, inquit, arbitratu; quoniam | 42.6 |
| quidem concessum est rhetoribus ementiri in historiis, ut | |
| aliquid dicere possint argutius. ut enim tu nunc de Corio- | |
| lano, sic Clitarchus, sic Stratocles de Themistocle finxit. | |
| nam quem Thucydides, qui et Atheniensis erat et summo | 43.1 |
| loco natus summusque vir et paulo aetate posterior, tan- | |
| tum <morbo> mortuum scripsit et in Attica clam huma- | |
| tum, addidit fuisse suspicionem veneno sibi conscivisse | |
| mortem: hunc isti aiunt, cum taurum immolavisset, ex- | 5 |
| cepisse sanguinem patera et eo poto mortuum concidisse. | |
| hanc enim mortem rhetorice et tragice ornare potuerunt; | |
| illa mors volgaris nullam praebebat materiem ad orna- | |
| tum. quare quoniam tibi ita quadrat, omnia fuisse The- | |
| mistocli paria et Coriolano, pateram quoque a me sumas | 10 |
| licet, praebebo etiam hostiam, ut Coriolanus sit plane | |
| alter Themistocles. | |
| Sit sane, inquam, ut lubet, de isto; et ego cautius post- | 44.1 |
| hac historiam attingam te audiente, quem rerum Roma- | |
| narum auctorem laudare possum religiosissumum. sed | |
| tum fere Pericles Xanthippi filius, de quo ante dixi, pri- | |
| mus adhibuit doctrinam; quae quamquam tum nulla erat | 5 |
| dicendi, tamen ab Anaxagora physico eruditus exercita- | |
| tionem mentis a reconditis abstrusisque rebus ad causas | |
| forensis popularisque facile traduxerat. huius suavitate | |
| maxume hilaratae Athenae sunt, huius ubertatem et | |
| copiam admiratae eiusdem vim dicendi terroremque | 10 |
| timuerunt. haec igitur aetas prima Athenis oratorem | 45.1 |
| prope perfectum tulit. nec enim in constituentibus rem | |
| publicam nec in bella gerentibus nec in impeditis ac re- | |
| gum dominatione devinctis nasci cupiditas dicendi solet. | |
| pacis est comes otique socia et iam bene constitutae civi- | 5 |
| tatis quasi alumna quaedam eloquentia. itaque, ait Ari- | 46.1 |
| stoteles, cum sublatis in Sicilia tyrannis res privatae longo | |
| intervallo iudiciis repeterentur, tum primum, quod esset | |
| acuta illa gens et controversiae nata, artem et praecepta | |
| Siculos Coracem et Tisiam conscripsisse—nam antea | 5 |
| neminem solitum via nec arte, sed accurate tamen et | |
| descripte plerosque dicere—; scriptasque fuisse et para- | |
| tas a Protagora rerum illustrium disputationes, quae | |
| nunc communes appellantur loci. quod idem fecisse Gor- | 47.1 |
| giam, cum singularum rerum laudes vituperationesque | |
| conscripsisset, quod iudicaret hoc oratoris esse maxume | |
| proprium, rem augere posse laudando vituperandoque | |
| rursus adfligere; huic Antiphontem Rhamnusium similia | 5 |
| quaedam habuisse conscripta; quo neminem umquam | |
| melius ullam oravisse capitis causam, cum se ipse defende- | |
| ret se audiente, locuples auctor scripsit Thucydides. nam | 48.1 |
| Lysiam primo profiteri solitum artem esse dicendi; | |
| deinde, quod Theodorus esset in arte subtilior, in orationi- | |
| bus autem ieiunior, orationes eum scribere aliis coepisse, | |
| artem removisse. similiter Isocraten primo artem dicendi | 5 |
| esse negavisse, scribere autem aliis solitum orationes, qui- | |
| bus in iudiciis uterentur; sed cum ex eo, quia quasi com- | |
| mitteret contra legem 'quo quis iudicio circumveniretur', | |
| saepe ipse in iudicium vocaretur, orationes aliis destitisse | |
| scribere totumque se ad artes componendas transtulisse. | 10 |
| et Graeciae quidem oratorum partus atque fontis vides, | 49.1 |
| ad nostrorum annalium rationem veteres, ad ipsorum | |
| sane recentes. nam ante quam delectata est Athenien- | |
| sium civitas hac laude dicendi, multa iam memorabilia | |
| et in domesticis et in bellicis rebus effecerat. hoc autem | 5 |
| studium non erat commune Graeciae, sed proprium | |
| Athenarum. quis enim aut Argivum oratorem aut Co- | 50.1 |
| rinthium aut Thebanum scit fuisse temporibus illis? nisi | |
| quid de Epaminonda docto homine suspicari lubet. Lace- | |
| daemonium vero usque ad hoc tempus audivi fuisse nemi- | |
| nem. Menelaum ipsum dulcem illum quidem tradit Home- | 5 |
| rus, sed pauca dicentem. brevitas autem laus est inter- | |
| dum in aliqua parte dicendi, in universa eloquentia laudem | |
| non habet. at vero extra Graeciam magna dicendi studia | 51.1 |
| fuerunt maxumique huic laudi habiti honores illustre ora- | |
| torum nomen reddiderunt. nam ut semel e Piraeo elo- | |
| quentia evecta est, omnis peragravit insulas atque ita | |
| peregrinata tota Asia est, ut se externis oblineret mori- | 5 |
| bus omnemque illam salubritatem Atticae dictionis et | |
| quasi sanitatem perderet ac loqui paene dedisceret. hinc | |
| Asiatici oratores non contemnendi quidem nec celeritate | |
| nec copia, sed parum pressi et nimis redundantes; Rhodii | |
| saniores et Atticorum similiores. sed de Graecis hactenus; | 52.1 |
| et enim haec ipsa forsitan fuerint non necessaria. |