| Tum Brutus: ista vero, inquit, quam necessaria fuerint | 52.3 |
| non facile dixerim; iucunda certe mihi fuerunt neque | |
| solum non longa, sed etiam breviora quam vellem. | 5 |
| Optime, inquam, sed veniamus ad nostros, de quibus | |
| difficile est plus intellegere quam quantum ex monumen- | |
| tis suspicari licet. quis enim putet aut celeritatem ingeni | 53.1 |
| L. Bruto illi nobilitatis vestrae principi defuisse? qui de | |
| matre savianda ex oraculo Apollinis tam acute argute- | |
| que coniecerit; qui summam prudentiam simulatione | |
| stultitiae texerit; qui potentissimum regem clarissumi | 5 |
| regis filium expulerit civitatemque perpetuo dominatu | |
| liberatam magistratibus annuis legibus iudiciisque devin- | |
| xerit; qui collegae suo imperium abrogaverit, ut e civitate | |
| regalis nominis memoriam tolleret: quod certe effici non | |
| potuisset, nisi esset oratione persuasum. videmus item | 54.1 |
| paucis annis post reges exactos, cum plebes prope ripam | |
| Anionis ad tertium miliarium consedisset eumque mon- | |
| tem, qui Sacer appellatus est, occupavisset, M. Valerium | |
| dictatorem dicendo sedavisse discordias, eique ob eam rem | 5 |
| honores amplissumos habitos et eum primum ob eam | |
| ipsam causam Maxumum esse appellatum. ne L. Valerium | |
| quidem Potitum arbitror non aliquid potuisse dicendo, | |
| qui post decemviralem invidiam plebem in patres incita- | |
| tam legibus et contionibus suis mitigaverit. possumus | 55.1 |
| Appium Claudium suspicari disertum, quia senatum iam- | |
| iam inclinatum a Pyrrhi pace revocaverit; possumus | |
| C. Fabricium, quia sit ad Pyrrhum de captivis recupe- | |
| randis missus orator; Ti. Coruncanium, quod ex pontificum | 5 |
| commentariis longe plurumum ingenio valuisse videatur; | |
| M'. Curium, quod is tribunus plebis interrege Appio Caeco | |
| diserto homine comitia contra leges habente, cum de | |
| plebe consulem non accipiebat, patres ante auctores fieri | |
| coegerit; quod fuit permagnum nondum lege Maenia lata. | 10 |
| licet aliquid etiam de M. Popilli ingenio suspicari, qui cum | 56.1 |
| consul esset eodemque tempore sacrificium publicum cum | |
| laena faceret, quod erat flamen Carmentalis, plebei contra | |
| patres concitatione et seditione nuntiata, ut erat laena | |
| amictus ita venit in contionem seditionemque cum aucto- | 5 |
| ritate tum oratione sedavit. sed eos oratores habitos esse | |
| aut omnino tum ullum eloquentiae praemium fuisse nihil | |
| sane mihi legisse videor: tantummodo coniectura ducor | |
| ad suspicandum. dicitur etiam C. Flaminius, is qui tribu- | 57.1 |
| nus plebis legem de agro Gallico et Piceno viritim divi- | |
| dundo tulerit, qui consul apud Tarsumennum sit inter- | |
| fectus, ad populum valuisse dicendo. Q. etiam Maxumus | |
| Verrucosus orator habitus est temporibus illis et Q. Metel- | 5 |
| lus, is qui bello Punico secundo cum L. Veturio Philone | |
| consul fuit. quem vero exstet et de quo sit memoriae pro- | |
| ditum eloquentem fuisse et ita esse habitum, primus est | |
| M. Cornelius Cethegus, cuius eloquentiae est auctor et | |
| idoneus quidem mea sententia Q. Ennius, praesertim cum | 10 |
| et ipse eum audiverit et scribat de mortuo; ex quo nulla | |
| suspicio est amicitiae causa esse mentitum. est igitur sic | 58.1 |
| apud illum in nono, ut opinor, annali: | |
| 'additur orator Cornelius suaviloquenti | |
| ore Cethegus Marcus Tuditano conlega | |
| Marci filius': | 5 |
| et oratorem appellat et suaviloquentiam tribuit, quae | |
| nunc quidem non tam est in plerisque: latrant enim iam | |
| quidam oratores, non loquuntur; sed est ea laus eloquen- | |
| tiae certe maxuma: | |
| 'is dictust ollis popularibus olim, | 10 |
| qui tum vivebant homines atque aevum agitabant, | |
| flos delibatus populi:' | |
| probe vero; ut enim hominis decus ingenium, sic ingeni | 59.1 |
| ipsius lumen est eloquentia, qua virum excellentem prae- | |
| clare tum illi homines florem populi esse dixerunt: | |
| 'Suadai medulla'. | |
| Πειθὼ quam vocant Graeci, cuius effector est orator, | 5 |
| hanc Suadam appellavit Ennius; eius autem Cethegum | |
| medullam fuisse vult, ut, quam deam in Pericli labris | |
| scripsit Eupolis sessitavisse, huius hic medullam nostrum | |
| oratorem fuisse dixerit. at hic Cethegus consul cum | 60.1 |
| P. Tuditano fuit bello Punico secundo quaestorque his | |
| consulibus M. Cato modo plane annis cxl ante me con- | |
| sulem; et id ipsum nisi unius esset Enni testimonio co- | |
| gnitum, hunc vetustas, ut alios fortasse multos, oblivione | 5 |
| obruisset. illius autem aetatis qui sermo fuerit ex Naevia- | |
| nis scriptis intellegi potest. his enim consulibus, ut in | |
| veteribus commentariis scriptum est, Naevius est mor- | |
| tuus; quamquam Varro noster diligentissumus investi- | |
| gator antiquitatis putat in hoc erratum vitamque Naevi | 10 |
| producit longius. nam Plautus P. Claudio L. Porcio viginti | |
| annis post illos quos ante dixi consulibus mortuus est | |
| Catone censore. |