Hunc igitur Cethegum consecutus est aetate Cato, qui
|
61.1
|
annis ix post eum fuit consul. eum nos ut perveterem
|
|
habemus, qui L. Marcio M'. Manilio consulibus mortuus
|
|
est, annis lxxxvi ipsis ante me consulem. nec vero
|
|
habeo quemquam antiquiorem, cuius quidem scripta
|
5
|
proferenda putem, nisi quem Appi Caeci oratio haec ipsa
|
|
de Pyrrho et nonnullae mortuorum laudationes forte
|
|
delectant. et hercules eae quidem exstant: ipsae enim
|
62.1
|
familiae sua quasi ornamenta ac monumenta servabant
|
|
et ad usum, si quis eiusdem generis occidisset, et ad memo-
|
|
riam laudum domesticarum et ad illustrandam nobilita-
|
|
tem suam. quamquam his laudationibus historia rerum
|
5
|
nostrarum est facta mendosior. multa enim scripta sunt
|
|
in eis quae facta non sunt: falsi triumphi, plures consula-
|
|
tus, genera etiam falsa et ad plebem transitiones, cum
|
|
homines humiliores in alienum eiusdem nominis infunde-
|
|
rentur genus; ut si ego me a M'. Tullio esse dicerem, qui
|
10
|
patricius cum Ser. Sulpicio consul anno x post exactos
|
|
reges fuit. Catonis autem orationes non minus multae
|
63.1
|
fere sunt quam Attici Lysiae, cuius arbitror plurumas
|
|
esse—est enim Atticus, quoniam certe Athenis est et
|
|
natus et mortuus et functus omni civium munere, quam-
|
|
quam Timaeus eum quasi Licinia et Mucia lege repetit Syra-
|
5
|
cusas—, et quodam modo est nonnulla in iis etiam inter
|
|
ipsos similitudo: acuti sunt, elegantes faceti breves; sed
|
|
ille Graecus ab omni laude felicior. habet enim certos sui
|
64.1
|
studiosos, qui non tam habitus corporis opimos quam gra-
|
|
cilitates consectentur; quos, valetudo modo bona sit, tenui-
|
|
tas ipsa delectat—quamquam in Lysia sunt saepe etiam
|
|
lacerti, sic ut [et] fieri nihil possit valentius; verum est
|
5
|
certe genere toto strigosior—, sed habet tamen suos lauda-
|
|
tores, qui hac ipsa eius subtilitate admodum gaudeant.
|
|
Catonem vero quis nostrorum oratorum, qui quidem
|
65.1
|
nunc sunt, legit? aut quis novit omnino? at quem virum,
|
|
di boni! mitto civem aut senatorem aut imperatorem:
|
|
oratorem enim hoc loco quaerimus: quis illo gravior in
|
|
laudando, acerbior in vituperando, in sententiis argutior,
|
5
|
in docendo edisserendoque subtilior? refertae sunt ora-
|
|
tiones amplius centum quinquaginta, quas quidem adhuc
|
|
invenerim et legerim, et verbis et rebus inlustribus. licet
|
|
ex his eligant ea quae notatione et laude digna sint:
|
|
omnes oratoriae virtutes in eis reperientur. iam vero Ori-
|
66.1
|
gines eius quem florem aut quod lumen eloquentiae non
|
|
habent? amatores huic desunt, sicuti multis iam ante
|
|
saeclis et Philisto Syracusio et ipsi Thucydidi. nam ut
|
|
horum concisis sententiis, interdum etiam non satis aper-
|
5
|
tis [autem] cum brevitate tum nimio acumine, officit
|
|
Theopompus elatione atque altitudine orationis suae—
|
|
quod idem Lysiae Demosthenes—, sic Catonis luminibus
|
|
obstruxit haec posteriorum quasi exaggerata altius oratio.
|
|
sed ea in nostris inscitia est, quod hi ipsi, qui in Graecis
|
67.1
|
antiquitate delectantur eaque subtilitate, quam Atticam
|
|
appellant, hanc in Catone ne noverunt quidem. Hyperi-
|
|
dae volunt esse et Lysiae. laudo: sed cur nolunt Catones?
|
|
Attico genere dicendi se gaudere dicunt. sapienter id
|
68.1
|
quidem; atque utinam imitarentur nec ossa solum, sed
|
|
etiam sanguinem! gratum est tamen, quod volunt. cur
|
|
igitur Lysias et Hyperides amatur, cum penitus ignoretur
|
|
Cato? antiquior est huius sermo et quaedam horridiora
|
5
|
verba. ita enim tum loquebantur. id muta, quod tum
|
|
ille non potuit, et adde numeros et, <ut> aptior sit oratio,
|
|
ipsa verba compone et quasi coagmenta, quod ne Graeci
|
|
quidem veteres factitaverunt: iam neminem antepones
|
|
Catoni. ornari orationem Graeci putant, si verborum im-
|
69.1
|
mutationibus utantur, quos appellant τρόπους, et senten-
|
|
tiarum orationisque formis, quae vocant σχήματα: non
|
|
veri simile est quam sit in utroque genere et creber et
|
|
distinctus Cato. nec vero ignoro nondum esse satis poli-
|
5
|
tum hunc oratorem et quaerendum esse aliquid perfectius;
|
|
quippe cum ita sit ad nostrorum temporum rationem
|
|
vetus, ut nullius scriptum exstet dignum quidem lectione,
|
|
quod sit antiquius. sed maiore honore in omnibus artibus
|
|
quam in hac una arte dicendi versatur antiquitas.
|
10
|