| Quis enim eorum qui haec minora animadvertunt non | 70.1 |
| intellegit Canachi signa rigidiora esse quam ut imitentur | |
| veritatem? Calamidis dura illa quidem, sed tamen molli- | |
| ora quam Canachi; nondum Myronis satis ad veritatem | |
| adducta, iam tamen quae non dubites pulchra dicere; | 5 |
| pulchriora Polycliti et iam plane perfecta, ut mihi | |
| quidem videri solent. similis in pictura ratio est: in qua | |
| Zeuxim et Polygnotum et Timanthem et eorum, qui non | |
| sunt usi plus quam quattuor coloribus, formas et linia- | |
| menta laudamus; at in Aetione Nicomacho Protogene | 10 |
| Apelle iam perfecta sunt omnia. et nescio an reliquis in | 71.1 |
| rebus omnibus idem eveniat: nihil est enim simul et | |
| inventum et perfectum; nec dubitari debet quin fuerint | |
| ante Homerum poetae, quod ex eis carminibus intellegi | |
| potest, quae apud illum et in Phaeacum et in procorum | 5 |
| epulis canuntur. quid, nostri veteres versus ubi sunt? | |
| 'quos olim Fauni vatesque canebant, | |
| cum neque Musarum scopulos * * * | |
| * nec dicti studiosus quisquam erat ante hunc' | |
| ait ipse de se nec mentitur in gloriando: sic enim sese res | 10 |
| habet. nam et Odyssia Latina est sic [in] tamquam opus | |
| aliquod Daedali et Livianae fabulae non satis dignae | |
| quae iterum legantur. atqui hic Livius [qui] primus fabu- | 72.1 |
| lam C. Claudio Caeci filio et M. Tuditano consulibus | |
| docuit anno ipso ante quam natus est Ennius, post | |
| Romam conditam autem quarto decumo et quingentesi- | |
| mo, ut hic ait, quem nos sequimur. est enim inter scrip- | 5 |
| tores de numero annorum controversia. Accius autem a | |
| Q. Maxumo quintum consule captum Tarento scripsit | |
| Livium annis xxx post quam eum fabulam docuisse et | |
| Atticus scribit et nos in antiquis commentariis invenimus; | |
| docuisse autem fabulam annis post xi, C. Cornelio Q. | 73.1 |
| Minucio consulibus ludis Iuventatis, quos Salinator | |
| Senensi proelio voverat. in quo tantus error Acci fuit, | |
| ut his consulibus xl annos natus Ennius fuerit: quoi | |
| aequalis fuerit Livius, minor fuit aliquanto is, qui primus | 5 |
| fabulam dedit, quam ii, qui multas docuerant ante hos | |
| consules, et Plautus et Naevius. haec si minus apta viden- | 74.1 |
| tur huic sermoni, Brute, Attico adsigna, qui me inflam- | |
| mavit studio inlustrium hominum aetates et tempora | |
| persequendi. |