| Ego vero, inquit Brutus, et delector ista quasi nota- | 74.5 |
| tione temporum et ad id quod instituisti, oratorum | |
| genera distinguere aetatibus, istam diligentiam esse accom- | |
| modatam puto. | |
| Recte, inquam, Brute, intellegis. atque utinam ex- | 75.1 |
| starent illa carmina, quae multis saeclis ante suam aeta- | |
| tem in epulis esse cantitata a singulis convivis de claro- | |
| rum virorum laudibus in Originibus scriptum reliquit | |
| Cato. tamen illius, quem in vatibus et Faunis adnumerat | 5 |
| Ennius, bellum Punicum quasi Myronis opus delectat. | |
| sit Ennius sane, ut est certe, perfectior: qui si illum, ut | 76.1 |
| simulat, contemneret, non omnia bella persequens pri- | |
| mum illud Punicum acerrimum bellum reliquisset. sed | |
| ipse dicit cur id faciat. 'scripsere' inquit 'alii rem vor- | |
| sibus'; et luculente quidem scripserunt, etiam si minus | 5 |
| quam tu polite. nec vero tibi aliter videri debet, qui a | |
| Naevio vel sumpsisti multa, si fateris, vel, si negas, | |
| surripuisti. | |
| Cum hoc Catone grandiores natu fuerunt C. Flaminius | 77.1 |
| C. Varro Q. Maximus Q. Metellus P. Lentulus P. Cras- | |
| sus, qui cum superiore Africano consul fuit. ipsum Scipio- | |
| nem accepimus non infantem fuisse. filius quidem eius, | |
| is qui hunc minorem Scipionem a Paulo adoptavit, si | 5 |
| corpore valuisset, in primis habitus esset disertus; indi- | |
| cant cum oratiunculae tum historia quaedam Graeca | |
| scripta dulcissime. numeroque eodem fuit Sex. Aelius, | 78.1 |
| iuris quidem civilis omnium peritissumus, sed etiam ad | |
| dicendum paratus. de minoribus autem C. Sulpicius Galus, | |
| qui maxume omnium nobilium Graecis litteris studuit; | |
| isque et oratorum in numero est habitus et fuit reliquis | 5 |
| rebus ornatus atque elegans. iam enim erat unctior quae- | |
| dam splendidiorque consuetudo loquendi. nam hoc prae- | |
| tore ludos Apollini faciente cum Thyesten fabulam docu- | |
| isset, Q. Marcio Cn. Servilio consulibus mortem obiit | |
| Ennius. erat isdem temporibus Ti. Gracchus P. f., qui bis | 79.1 |
| consul et censor fuit, cuius est oratio Graeca apud Rho- | |
| dios; quem civem cum gravem tum etiam eloquentem | |
| constat fuisse. P. etiam Scipionem Nasicam, qui est Cor- | |
| culum appellatus, qui item bis consul et censor fuit, habi- | 5 |
| tum eloquentem aiunt, illius qui sacra acceperit filium; | |
| dicunt etiam L. Lentulum, qui cum C. Figulo consul fuit. | |
| Q. Nobiliorem M. f. iam patrio instituto deditum studio | |
| litterarum—qui etiam Q. Ennium, qui cum patre eius in | |
| Aetolia militaverat, civitate donavit, cum triumvir colo- | 10 |
| niam deduxisset—et T. Annium Luscum huius Q. Fulvi | |
| conlegam non indisertum dicunt fuisse; atque etiam | 80.1 |
| L. Paullus Africani pater personam principis civis facile | |
| dicendo tuebatur. et vero etiam tum Catone vivo, qui | |
| annos quinque et octoginta natus excessit e vita, cum | |
| quidem eo ipso anno contra Ser. Galbam ad populum | 5 |
| summa contentione dixisset, quam etiam orationem scrip- | |
| tam reliquit—sed vivo Catone minores natu multi uno | |
| tempore oratores floruerunt. nam et A. Albinus, is qui | 81.1 |
| Graece scripsit historiam, qui consul cum L. Lucullo fuit, | |
| et litteratus et disertus fuit; et tenuit cum hoc locum | |
| quendam etiam Ser. Fulvius et Numerius Fabius Pictor et | |
| iuris et litterarum et antiquitatis bene peritus; Quinctus- | 5 |
| que Fabius Labeo fuit ornatus isdem fere laudibus. nam | |
| Q. Metellus, is cuius quattuor filii consulares fuerunt, in | |
| primis est habitus eloquens, qui pro L. Cotta dixit accu- | |
| sante Africano; cuius et aliae sunt orationes et contra | |
| Ti. Gracchum exposita est in C. Fanni annalibus. tum ipse | 82.1 |
| L. Cotta est veterator habitus; sed C. Laelius et P. Afri- | |
| canus in primis eloquentes, quorum exstant orationes, ex | |
| quibus existumari de ingeniis oratorum potest. sed inter | |
| hos aetate paulum his antecedens sine controversia Ser. | 5 |
| Galba eloquentia praestitit; et nimirum is princeps ex | |
| Latinis illa oratorum propria et quasi legituma opera | |
| tractavit, ut egrederetur a proposito ornandi causa, ut | |
| delectaret animos aut permoveret, ut augeret rem, ut | |
| miserationibus, ut communibus locis uteretur. sed nescio | 10 |
| quomodo huius, quem constat eloquentia praestitisse, exi- | |
| liores orationes sunt et redolentes magis antiquitatem | |
| quam aut Laeli <aut> Scipionis aut etiam ipsius Catonis; | |
| itaque exaruerunt, vix iam ut appareant. |