| Hunc igitur Cethegum consecutus est aetate Cato, qui | 61.1 |
| annis ix post eum fuit consul. eum nos ut perveterem | |
| habemus, qui L. Marcio M'. Manilio consulibus mortuus | |
| est, annis lxxxvi ipsis ante me consulem. nec vero | |
| habeo quemquam antiquiorem, cuius quidem scripta | 5 |
| proferenda putem, nisi quem Appi Caeci oratio haec ipsa | |
| de Pyrrho et nonnullae mortuorum laudationes forte | |
| delectant. et hercules eae quidem exstant: ipsae enim | 62.1 |
| familiae sua quasi ornamenta ac monumenta servabant | |
| et ad usum, si quis eiusdem generis occidisset, et ad memo- | |
| riam laudum domesticarum et ad illustrandam nobilita- | |
| tem suam. quamquam his laudationibus historia rerum | 5 |
| nostrarum est facta mendosior. multa enim scripta sunt | |
| in eis quae facta non sunt: falsi triumphi, plures consula- | |
| tus, genera etiam falsa et ad plebem transitiones, cum | |
| homines humiliores in alienum eiusdem nominis infunde- | |
| rentur genus; ut si ego me a M'. Tullio esse dicerem, qui | 10 |
| patricius cum Ser. Sulpicio consul anno x post exactos | |
| reges fuit. Catonis autem orationes non minus multae | 63.1 |
| fere sunt quam Attici Lysiae, cuius arbitror plurumas | |
| esse—est enim Atticus, quoniam certe Athenis est et | |
| natus et mortuus et functus omni civium munere, quam- | |
| quam Timaeus eum quasi Licinia et Mucia lege repetit Syra- | 5 |
| cusas—, et quodam modo est nonnulla in iis etiam inter | |
| ipsos similitudo: acuti sunt, elegantes faceti breves; sed | |
| ille Graecus ab omni laude felicior. habet enim certos sui | 64.1 |
| studiosos, qui non tam habitus corporis opimos quam gra- | |
| cilitates consectentur; quos, valetudo modo bona sit, tenui- | |
| tas ipsa delectat—quamquam in Lysia sunt saepe etiam | |
| lacerti, sic ut [et] fieri nihil possit valentius; verum est | 5 |
| certe genere toto strigosior—, sed habet tamen suos lauda- | |
| tores, qui hac ipsa eius subtilitate admodum gaudeant. | |
| Catonem vero quis nostrorum oratorum, qui quidem | 65.1 |
| nunc sunt, legit? aut quis novit omnino? at quem virum, | |
| di boni! mitto civem aut senatorem aut imperatorem: | |
| oratorem enim hoc loco quaerimus: quis illo gravior in | |
| laudando, acerbior in vituperando, in sententiis argutior, | 5 |
| in docendo edisserendoque subtilior? refertae sunt ora- | |
| tiones amplius centum quinquaginta, quas quidem adhuc | |
| invenerim et legerim, et verbis et rebus inlustribus. licet | |
| ex his eligant ea quae notatione et laude digna sint: | |
| omnes oratoriae virtutes in eis reperientur. iam vero Ori- | 66.1 |
| gines eius quem florem aut quod lumen eloquentiae non | |
| habent? amatores huic desunt, sicuti multis iam ante | |
| saeclis et Philisto Syracusio et ipsi Thucydidi. nam ut | |
| horum concisis sententiis, interdum etiam non satis aper- | 5 |
| tis [autem] cum brevitate tum nimio acumine, officit | |
| Theopompus elatione atque altitudine orationis suae— | |
| quod idem Lysiae Demosthenes—, sic Catonis luminibus | |
| obstruxit haec posteriorum quasi exaggerata altius oratio. | |
| sed ea in nostris inscitia est, quod hi ipsi, qui in Graecis | 67.1 |
| antiquitate delectantur eaque subtilitate, quam Atticam | |
| appellant, hanc in Catone ne noverunt quidem. Hyperi- | |
| dae volunt esse et Lysiae. laudo: sed cur nolunt Catones? | |
| Attico genere dicendi se gaudere dicunt. sapienter id | 68.1 |
| quidem; atque utinam imitarentur nec ossa solum, sed | |
| etiam sanguinem! gratum est tamen, quod volunt. cur | |
| igitur Lysias et Hyperides amatur, cum penitus ignoretur | |
| Cato? antiquior est huius sermo et quaedam horridiora | 5 |
| verba. ita enim tum loquebantur. id muta, quod tum | |
| ille non potuit, et adde numeros et, <ut> aptior sit oratio, | |
| ipsa verba compone et quasi coagmenta, quod ne Graeci | |
| quidem veteres factitaverunt: iam neminem antepones | |
| Catoni. ornari orationem Graeci putant, si verborum im- | 69.1 |
| mutationibus utantur, quos appellant τρόπους, et senten- | |
| tiarum orationisque formis, quae vocant σχήματα: non | |
| veri simile est quam sit in utroque genere et creber et | |
| distinctus Cato. nec vero ignoro nondum esse satis poli- | 5 |
| tum hunc oratorem et quaerendum esse aliquid perfectius; | |
| quippe cum ita sit ad nostrorum temporum rationem | |
| vetus, ut nullius scriptum exstet dignum quidem lectione, | |
| quod sit antiquius. sed maiore honore in omnibus artibus | |
| quam in hac una arte dicendi versatur antiquitas. | 10 |