Quare quis ex populo, cum Q. Scaevolam pro M.
|
194.1
|
Coponio dicentem audiret in ea causa de qua ante dixi,
|
|
quicquam politius aut elegantius aut omnino melius aut
|
|
exspectaret aut posse fieri putaret? cum is hoc probare
|
195.1
|
vellet, M'. Curium, cum ita heres institutus esset, 'si
|
|
pupillus ante mortuus esset quam in suam tutelam venis-
|
|
set', pupillo non nato heredem esse non posse: quid ille
|
|
non dixit de testamentorum iure, de antiquis formulis?
|
5
|
quem ad modum scribi oportuisset, si etiam filio non
|
|
nato heres institueretur? quam captiosum esse populo
|
196.1
|
quod scriptum esset neglegi et opinione quaeri voluntates
|
|
et interpretatione disertorum scripta simplicium homi-
|
|
num pervertere? quam ille multa de auctoritate patris
|
197.1
|
sui, qui semper ius illud esse defenderat? quam omnino
|
|
multa de conservando iure civili? quae quidem omnia
|
|
cum perite et scienter, item breviter et presse et satis
|
|
ornate et pereleganter diceret, quis esset in populo, qui
|
5
|
aut exspectaret aut fieri posse quicquam melius putaret?
|
|
at vero, ut contra Crassus ab adulescente delicato, qui in
|
|
litore ambulans scalmum repperisset ob eamque rem
|
|
aedificare navem concupivisset, exorsus est, similiter
|
|
Scaevolam ex uno scalmo captionis centumvirale iudi-
|
10
|
cium hereditatis effecisse: hoc in illo initio consecutus,
|
|
multis eiusdem generis sententiis delectavit animosque
|
|
omnium qui aderant in hilaritatem a severitate traduxit;
|
|
quod est unum ex tribus quae dixi ab oratore effici debere.
|
|
deinde hoc voluisse eum qui testamentum fecisset, hoc
|
15
|
sensisse, quoquo modo filius non esset qui in suam tute-
|
|
lam veniret, sive non natus sive ante mortuus, Curius
|
|
heres ut esset; ita scribere plerosque et id valere et valu-
|
|
isse semper. haec et multa eiusmodi dicens fidem faciebat;
|
|
quod est ex tribus oratoris officiis alterum. deinde aequum
|
198.1
|
bonum, testamentorum sententias voluntatesque tutatus
|
|
est: quanta esset in verbis captio cum in ceteris rebus
|
|
tum in testamentis, si neglegerentur voluntates; quantam
|
|
sibi potentiam Scaevola adsumeret, si nemo auderet
|
5
|
testamentum facere postea nisi de illius sententia. haec
|
|
cum graviter tum ab exemplis copiose, tum varie, tum
|
|
etiam ridicule et facete explicans eam admirationem ad-
|
|
sensionemque commovit, dixisse ut contra nemo videre-
|
|
tur. hoc erat oratoris officium partitione tertium, genere
|
10
|
maxumum. hic ille de populo iudex, qui separatim alte-
|
|
rum admiratus esset, idem audito altero iudicium suum
|
|
contemneret; at vero intellegens et doctus audiens Scae-
|
|
volam sentiret esse quoddam uberius dicendi genus et
|
|
ornatius. ab utroque autem causa perorata si quaerere-
|
15
|
tur uter praestaret orator, numquam profecto sapientis
|
|
iudicium a iudicio volgi discreparet.
|
|