| Tum Brutus admirans: tantamne fuisse oblivionem, | 219.1 |
| inquit, in scripto praesertim, ut ne legens quidem um- | |
| quam senserit quantum flagiti commisisset? | |
| Quid autem, inquam, Brute, stultius quam, si ea vitu- | |
| perare volebat quae vituperavit, non eo tempore insti- | 5 |
| tuere sermonem, cum illarum rerum iam tempora prae- | |
| terissent? sed ita totus errat, ut in eodem sermone dicat | |
| in senatum se Caesare consule non accedere, sed id dicat | |
| ipso consule exiens e senatu. iam qui hac parte animi, | |
| quae custos est ceterarum ingeni partium, tam debilis | 10 |
| esset, ut ne in scripto quidem meminisset quid paulo ante | |
| posuisset, huic minime mirum est ex tempore dicenti | |
| solitam effluere mentem. itaque cum ei nec officium de- | 220.1 |
| esset et flagraret studio dicendi, perpaucae ad eum causae | |
| deferebantur. orator autem, vivis eius aequalibus, pro- | |
| xumus optumis numerabatur propter verborum bonita- | |
| tem, ut ante dixi, et expeditam ac profluentem quodam | 5 |
| modo celeritatem. itaque eius orationes aspiciendas tamen | |
| censeo. sunt illae quidem languidiores, verum tamen | |
| possunt augere et quasi alere id bonum, quod in illo | |
| mediocriter fuisse concedimus: quod habet tantam vim, | |
| ut solum sine aliis in Curione speciem oratoris alicuius | 10 |
| effecerit. sed ad instituta redeamus. | |
| In eodem igitur numero eiusdem aetatis C. Carbo fuit, | 221.1 |
| illius eloquentissimi viri filius. non satis acutus orator, | |
| sed tamen orator numeratus est. erat in verbis gravitas et | |
| facile dicebat et auctoritatem naturalem quandam habe- | |
| bat oratio. acutior Q. Varius rebus inveniendis nec minus | 5 |
| verbis expeditus; fortis vero actor et vemens et verbis | |
| nec inops nec abiectus et quem plane oratorem dicere | |
| auderes Cn. Pomponius lateribus pugnans, incitans ani- | |
| mos, acer acerbus criminosus. multum ab his aberat L. | 222.1 |
| Fufius, tamen ex accusatione M'. Aquili diligentiae fruc- | |
| tum ceperat. nam M. Drusum tuum magnum avonculum, | |
| gravem oratorem ita dumtaxat cum de re publica diceret, | |
| L. autem Lucullum etiam acutum, patremque tuum, | 5 |
| Brute, iuris quoque et publici et privati sane peritum, | |
| M. Lucullum, M. Octavium Cn. f., qui tantum auctoritate | |
| dicendoque valuit ut legem Semproniam frumentariam | |
| populi frequentis subfragiis abrogaverit, Cn. Octavium | |
| M. f., M. Catonem patrem, Q. etiam Catulum filium ab- | 10 |
| ducamus ex acie id est ab iudiciis et in praesidiis rei | |
| publicae, cui facile satis facere possint, conlocemus. eodem | 223.1 |
| Q. Caepionem referrem, nisi nimis equestri ordini dedi- | |
| tus a senatu dissedisset. Cn. Carbonem, M. Marium et | |
| ex eodem genere compluris minime dignos elegantis con- | |
| ventus auribus aptissimos cognovi turbulentis contioni- | 5 |
| bus. quo in genere, ut in his perturbem aetatum ordinem, | |
| nuper L. Quinctius fuit; aptior etiam Palicanus auribus | |
| imperitorum. et quoniam huius generis facta mentio est, | 224.1 |
| seditiosorum omnium post Gracchos L. Appuleius Satur- | |
| ninus eloquentissimus visus est: magis specie tamen et | |
| motu atque ipso amictu capiebat homines quam aut | |
| dicendi copia aut mediocritate prudentiae. longe autem | 5 |
| post natos homines improbissimus C. Servilius Glaucia, | |
| sed peracutus et callidus cum primisque ridiculus. is ex | |
| summis et fortunae et vitae sordibus in praetura consul | |
| factus esset, si rationem eius haberi licere iudicatum esset. | |
| nam et plebem tenebat et equestrem ordinem beneficio | 10 |
| legis devinxerat. is praetor eodem die, quo Saturninus | |
| tribunus plebis, Mario et Flacco consulibus publice est | |
| interfectus; homo simillimus Atheniensis Hyperboli, cuius | |
| improbitatem veteres Atticorum comoediae notaverunt. | |
| quos Sex. Titius consecutus, homo loquax sane et satis | 225.1 |
| acutus sed tam solutus et mollis in gestu, ut saltatio | |
| quaedam nasceretur, cui saltationi Titius nomen esset. | |
| ita cavendumst, ne quid in agendo dicendove facias, cuius | |
| imitatio rideatur. sed ad paulo superiorem aetatem revecti | 5 |
| sumus; nunc ad eam de qua aliquantum sumus locuti | |
| revertamur. |