Solum quidem, inquit ille, et quasi fundamentum ora- 258.3
toris vides locutionem emendatam et Latinam, cuius
penes quos laus adhuc fuit, non fuit rationis aut scientiae 5
sed quasi bonae consuetudinis. mitto C. Laelium P. Scipio-
nem: aetatis illius ista fuit laus tamquam innocentiae sic
Latine loquendi—nec omnium tamen; nam illorum aequa-
les Caecilium et Pacuvium male locutos videmus—: sed
omnes tum fere, qui nec extra urbem hanc vixerant neque 10
eos aliqua barbaries domestica infuscaverat, recte loque-
bantur. sed hanc certe rem deteriorem vetustas fecit et
Romae et in Graecia. confluxerunt enim et Athenas et in
hanc urbem multi inquinate loquentes ex diversis locis.
quo magis expurgandus est sermo et adhibenda tamquam 15
obrussa ratio, quae mutari non potest, nec utendum pra-
vissima consuetudinis regula. T. Flamininum, qui cum 259.1
Q. Metello consul fuit, pueri vidimus: existumabatur bene
Latine, sed litteras nesciebat. Catulus erat ille quidem
minime indoctus, ut a te paulo est ante dictum, sed tamen
suavitas vocis et lenis appellatio litterarum bene loquendi 5
famam confecerat. Cotta, qui se valde dilatandis litteris
a similitudine Graecae locutionis abstraxerat sonabatque
contrarium Catulo, subagreste quiddam planeque sub-
rusticum, alia quidem quasi inculta et silvestri via ad
eandem laudem pervenerat. Sisenna autem quasi emen- 10
dator sermonis usitati cum esse vellet, ne a C. Rusio
quidem accusatore deterreri potuit quominus inusitatis
verbis uteretur.
  Quidnam istuc est? inquit Brutus, aut quis est iste 260.1
C. Rusius?
  Et ille: fuit accusator, inquit, vetus, quo accusante
C. Hirtilium Sisenna defendens dixit quaedam eius sputa-
tilica esse crimina. tum C. Rusius: 'circumvenior, inquit, 5
iudices, nisi subvenitis. Sisenna quid dicat nescio; metuo
insidias. sputatilica, quid est hoc? sputa quid sit scio,
tilica nescio.' maxumi risus; sed ille tamen familiaris
meus recte loqui putabat esse inusitate loqui. Caesar 261.1
autem rationem adhibens consuetudinem vitiosam et cor-
ruptam pura et incorrupta consuetudine emendat. itaque
cum ad hanc elegantiam verborum Latinorum—quae,
etiam si orator non sis et sis ingenuus civis Romanus, 5
tamen necessaria est—adiungit illa oratoria ornamenta
dicendi, tum videtur tamquam tabulas bene pictas con-
locare in bono lumine. hanc cum habeat praecipuam lau-
dem in communibus, non video cui debeat cedere. splendi-
dam quandam minimeque veteratoriam rationem dicendi 10
tenet, voce motu forma etiam magnificam et genero-
sam quodam modo.