| Duo tum excellebant oratores qui me imitandi cupidi- | 317.1 |
| tate incitarent, Cotta et Hortensius; quorum alter remis- | |
| sus et lenis et propriis verbis comprendens solute et facile | |
| sententiam, alter ornatus, acer et non talis qualem tu | |
| eum, Brute, iam deflorescentem cognovisti, sed verborum | 5 |
| et actionis genere commotior. itaque cum Hortensio mihi | |
| magis arbitrabar rem esse, quod et dicendi ardore eram | |
| propior et aetate coniunctior. etenim videram in isdem | |
| causis, ut pro M. Canuleio, pro Cn. Dolabella consulari. | |
| cum Cotta princeps adhibitus esset, priores tamen agere | 10 |
| partis Hortensium. acrem enim oratorem, incensum et | |
| agentem et canorum concursus hominum forique strepi- | |
| tus desiderat. unum igitur annum, cum redissemus ex | 318.1 |
| Asia, causas nobilis egimus, cum quaesturam nos, con- | |
| sulatum Cotta, aedilitatem peteret Hortensius. interim | |
| me quaestorem Siciliensis excepit annus, Cotta ex con- | |
| sulatu est profectus in Galliam, princeps et erat et habe- | 5 |
| batur Hortensius. cum autem anno post ex Sicilia me | |
| recepissem, iam videbatur illud in me, quicquid esset, | |
| esse perfectum et habere maturitatem quandam suam. | |
| nimis multa videor de me, ipse praesertim; sed omni huic | |
| sermoni propositum est, non ut ingenium et eloquentiam | 10 |
| meam perspicias, unde longe absum, sed ut laborem et | |
| industriam. cum igitur essem in plurumis causis et in prin- | 319.1 |
| cipibus patronis quinquennium fere versatus, tum in | |
| patrocinio Siciliensi maxume in certamen veni designatus | |
| aedilis cum designato consule Hortensio. | |
| Sed quoniam omnis hic sermo noster non solum enu- | 5 |
| merationem oratoriam verum etiam praecepta quaedam | |
| desiderat, quid tamquam notandum et animadvertendum | |
| sit in Hortensio breviter licet dicere. nam is post consu- | 320.1 |
| latum—credo quod videret ex consularibus neminem | |
| esse secum comparandum, neglegeret autem eos qui con- | |
| sules non fuissent—summum illud suum studium remi- | |
| sit, quo a puero fuerat incensus, atque in omnium rerum | 5 |
| abundantia voluit beatius, ut ipse putabat, remissius | |
| certe vivere. primus et secundus annus et tertius tantum | |
| quasi de picturae veteris colore detraxerat, quantum non | |
| quivis unus ex populo, sed existumator doctus et intel- | |
| legens posset cognoscere. longius autem procedens ut in | 10 |
| ceteris eloquentiae partibus, tum maxume in celeritate | |
| et continuatione verborum adhaerescens, sui dissimilior | |
| videbatur fieri cotidie. nos autem non desistebamus cum | 321.1 |
| omni genere exercitationis tum maxume stilo nostrum | |
| illud quod erat augere, quantumcumque erat. atque ut | |
| multa omittam in hoc spatio et in his post aedilitatem | |
| annis, et praetor primus et incredibili populari voluntate | 5 |
| sum factus. nam cum propter adsiduitatem in causis et | |
| industriam tum propter exquisitius et minime volgare | |
| orationis genus animos hominum ad me dicendi novitate | |
| converteram. nihil de me dicam: dicam de ceteris, quo- | 322.1 |
| rum nemo erat qui videretur exquisitius quam volgus | |
| hominum studuisse litteris, quibus fons perfectae eloquen- | |
| tiae continetur; nemo qui philosophiam complexus esset | |
| matrem omnium bene factorum beneque dictorum; nemo | 5 |
| qui ius civile didicisset rem ad privatas causas et ad ora- | |
| toris prudentiam maxume necessariam; nemo qui memo- | |
| riam rerum Romanarum teneret, ex qua, si quando opus | |
| esset, ab inferis locupletissimos testes excitaret; nemo | |
| qui breviter arguteque incluso adversario laxaret iudicum | 10 |
| animos atque a severitate paulisper ad hilaritatem risum- | |
| que traduceret; nemo qui dilatare posset atque a propria | |
| ac definita disputatione hominis ac temporis ad commu- | |
| nem quaestionem universi generis orationem traducere; | |
| nemo qui delectandi gratia digredi parumper a causa, | 15 |
| nemo qui ad iracundiam magno opere iudicem, nemo | |
| qui ad fletum posset adducere, nemo qui animum eius, | |
| quod unum est oratoris maxume proprium, quocumque | |
| res postularet impellere. itaque cum iam paene evanu- | 323.1 |
| isset Hortensius et ego anno meo, sexto autem post illum | |
| consulem, consul factus essem, revocare se ad industriam | |
| coepit, ne, cum pares honore essemus, aliqua re superiores | |
| videremur. sic duodecim post meum consulatum annos in | 5 |
| maxumis causis, cum ego mihi illum, sibi me ille ante- | |
| ferret, coniunctissime versati sumus, consulatusque meus, | |
| qui illum primo leviter perstrinxerat, idem nos rerum mea- | |
| rum gestarum, quas ille admirabatur, laude coniunxerat. | |
| maxume vero perspecta est utriusque nostrum exerci- | 324.1 |
| tatio paulo ante quam perterritum armis hoc studium, | |
| Brute, nostrum conticuit subito et obmutuit: cum lege | |
| Pompeia ternis horis ad dicendum datis ad causas simil- | |
| lumas inter se vel potius easdem novi veniebamus cotidie. | 5 |
| quibus quidem causis tu etiam, Brute, praesto fuisti | |
| complurisque et nobiscum et solus egisti, ut qui non | |
| satis diu vixerit Hortensius tamen hunc cursum con- | |
| fecerit: annis ante decem causas agere coepit quam tu es | |
| natus; idem quarto <et> sexagensumo anno, perpaucis | 10 |
| ante mortem diebus, una tecum socerum tuum defendit | |
| Appium. dicendi autem genus quod fuerit in utroque, | |
| orationes utriusque etiam posteris nostris indicabunt. |