Tum Brutus: ista vero, inquit, quam necessaria fuerint 52.3
non facile dixerim; iucunda certe mihi fuerunt neque
solum non longa, sed etiam breviora quam vellem. 5
  Optime, inquam, sed veniamus ad nostros, de quibus
difficile est plus intellegere quam quantum ex monumen-
tis suspicari licet. quis enim putet aut celeritatem ingeni 53.1
L. Bruto illi nobilitatis vestrae principi defuisse? qui de
matre savianda ex oraculo Apollinis tam acute argute-
que coniecerit; qui summam prudentiam simulatione
stultitiae texerit; qui potentissimum regem clarissumi 5
regis filium expulerit civitatemque perpetuo dominatu
liberatam magistratibus annuis legibus iudiciisque devin-
xerit; qui collegae suo imperium abrogaverit, ut e civitate
regalis nominis memoriam tolleret: quod certe effici non
potuisset, nisi esset oratione persuasum. videmus item 54.1
paucis annis post reges exactos, cum plebes prope ripam
Anionis ad tertium miliarium consedisset eumque mon-
tem, qui Sacer appellatus est, occupavisset, M. Valerium
dictatorem dicendo sedavisse discordias, eique ob eam rem 5
honores amplissumos habitos et eum primum ob eam
ipsam causam Maxumum esse appellatum. ne L. Valerium
quidem Potitum arbitror non aliquid potuisse dicendo,
qui post decemviralem invidiam plebem in patres incita-
tam legibus et contionibus suis mitigaverit. possumus 55.1
Appium Claudium suspicari disertum, quia senatum iam-
iam inclinatum a Pyrrhi pace revocaverit; possumus
C. Fabricium, quia sit ad Pyrrhum de captivis recupe-
randis missus orator; Ti. Coruncanium, quod ex pontificum 5
commentariis longe plurumum ingenio valuisse videatur;
M'. Curium, quod is tribunus plebis interrege Appio Caeco
diserto homine comitia contra leges habente, cum de
plebe consulem non accipiebat, patres ante auctores fieri
coegerit; quod fuit permagnum nondum lege Maenia lata. 10
licet aliquid etiam de M. Popilli ingenio suspicari, qui cum 56.1
consul esset eodemque tempore sacrificium publicum cum
laena faceret, quod erat flamen Carmentalis, plebei contra
patres concitatione et seditione nuntiata, ut erat laena
amictus ita venit in contionem seditionemque cum aucto- 5
ritate tum oratione sedavit. sed eos oratores habitos esse
aut omnino tum ullum eloquentiae praemium fuisse nihil
sane mihi legisse videor: tantummodo coniectura ducor
ad suspicandum. dicitur etiam C. Flaminius, is qui tribu- 57.1
nus plebis legem de agro Gallico et Piceno viritim divi-
dundo tulerit, qui consul apud Tarsumennum sit inter-
fectus, ad populum valuisse dicendo. Q. etiam Maxumus
Verrucosus orator habitus est temporibus illis et Q. Metel- 5
lus, is qui bello Punico secundo cum L. Veturio Philone
consul fuit. quem vero exstet et de quo sit memoriae pro-
ditum eloquentem fuisse et ita esse habitum, primus est
M. Cornelius Cethegus, cuius eloquentiae est auctor et
idoneus quidem mea sententia Q. Ennius, praesertim cum 10
et ipse eum audiverit et scribat de mortuo; ex quo nulla
suspicio est amicitiae causa esse mentitum. est igitur sic 58.1
apud illum in nono, ut opinor, annali:
    'additur orator Cornelius suaviloquenti
    ore Cethegus Marcus Tuditano conlega
    Marci filius': 5
et oratorem appellat et suaviloquentiam tribuit, quae
nunc quidem non tam est in plerisque: latrant enim iam
quidam oratores, non loquuntur; sed est ea laus eloquen-
tiae certe maxuma:
    'is dictust ollis popularibus olim, 10
    qui tum vivebant homines atque aevum agitabant,
    flos delibatus populi:'
probe vero; ut enim hominis decus ingenium, sic ingeni 59.1
ipsius lumen est eloquentia, qua virum excellentem prae-
clare tum illi homines florem populi esse dixerunt:
    'Suadai medulla'.
Πειθὼ quam vocant Graeci, cuius effector est orator, 5
hanc Suadam appellavit Ennius; eius autem Cethegum
medullam fuisse vult, ut, quam deam in Pericli labris
scripsit Eupolis sessitavisse, huius hic medullam nostrum
oratorem fuisse dixerit. at hic Cethegus consul cum 60.1
P. Tuditano fuit bello Punico secundo quaestorque his
consulibus M. Cato modo plane annis cxl ante me con-
sulem; et id ipsum nisi unius esset Enni testimonio co-
gnitum, hunc vetustas, ut alios fortasse multos, oblivione 5
obruisset. illius autem aetatis qui sermo fuerit ex Naevia-
nis scriptis intellegi potest. his enim consulibus, ut in
veteribus commentariis scriptum est, Naevius est mor-
tuus; quamquam Varro noster diligentissumus investi-
gator antiquitatis putat in hoc erratum vitamque Naevi 10
producit longius. nam Plautus P. Claudio L. Porcio viginti
annis post illos quos ante dixi consulibus mortuus est
Catone censore.