Tenemus igitur, Brute, quem quaerimus, sed animo; 100.1
nam manu si prendissem, ne ipse quidem sua tanta
eloquentia mihi persuasisset ut se dimitterem. sed
inventus profecto est ille eloquens quem nunquam
vidit Antonius. quis est igitur is? complectar brevi, 5
disseram pluribus. is est enim eloquens qui et humilia
subtiliter et alta graviter et mediocria temperate pot-
est dicere. nemo is, inquies, unquam fuit. ne fuerit. 101.1
ego enim quid desiderem, non quid viderim disputo
redeoque ad illam Platonis de qua dixeram rei formam
et speciem, quam etsi non cernimus tamen animo
tenere possumus. non enim eloquentem quaero neque 5
quicquam mortale et caducum sed illud ipsum, cuius
qui sit compos, sit eloquens; quod nihil est aliud nisi
eloquentia ipsa quam nullis nisi mentis oculis videre
possumus. is erit igitur eloquens, ut idem illud
iteremus, qui poterit parva summisse, modica tem- 10
perate, magna graviter dicere. tota mihi causa pro 102.1
Caecina de verbis interdicti fuit: res involutas de-
finiundo explicavimus, ius civile laudavimus, verba
ambigua distinximus. fuit ornandus in Manilia lege
Pompeius: temperata oratione ornandi copiam per- 5
secuti sumus. ius omne retinendae maiestatis Rabirii
causa continebatur: ergo in ea omni genere amplifi-
cationis exarsimus. at haec interdum temperanda et 103.1
varianda sunt. quod igitur in Accusationis septem libris
non reperitur genus, quod in Habiti, quod in Cor-
nelii, quod in plurimis nostris defensionibus? quae
exempla selegissem, nisi vel nota esse arbitrarer vel 5
ipsos posse eligere qui quaererent. nulla est enim ullo
in genere laus oratoris, cuius in nostris orationibus
non sit aliqua si non perfectio at conatus tamen at-
que adumbratio. non assequimur; at quid sequi de- 104.1
ceat videmus. nec enim nunc de nobis sed de re
dicimus. in quo tantum abest ut nostra miremur,
ut usque eo difficiles ac morosi simus ut nobis non
satis faciat ipse Demosthenes. qui quanquam unus 5
eminet inter omnis in omni genere dicendi tamen
non semper implet auris meas; ita sunt avidae et
capaces et saepe aliquid immensum infinitumque desi-
derant. sed tamen, quoniam et hunc tu oratorem 105.1
cum eius studiosissimo Pammene, cum esses Athenis,
totum diligentissime cognovisti nec eum dimittis e
manibus et tamen nostra etiam lectitas, vides profecto
illum multa perficere nos multa conari, illum posse 5
nos velle quocumque modo causa postulet dicere. sed
ille magnus; nam et successit ipse magnis et maxumos
oratores habuit aequalis. nos magnum fecissemus,
si quidem potuissemus quo contendimus pervenire in
ea urbe in qua, ut ait Antonius, auditus eloquens 10
nemo erat. atqui si Antonio Crassus eloquens visus 106.1
non est aut sibi ipse, nunquam Cotta visus esset
nunquam Sulpicius nunquam Hortensius; nihil enim
ample Cotta, nihil leniter Sulpicius, non multa gra-
viter Hortensius; superiores magis ad omne genus 5
apti, Crassum dico et Antonium. Ieiunas igitur huius
multiplicis et aequabiliter in omnia genera fusae ora-
tionis auris civitatis accepimus easque nos primi, qui-
cumque eramus et quantulumcumque dicebamus, ad
huius generis audiundi incredibilia studia convertimus. 10
quantis illa clamoribus adulescentuli diximus de sup- 107.1
plicio parricidarum quae nequaquam satis defervisse
post aliquanto sentire coepimus: 'quid enim tam com-
mune quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluc-
tuantibus, litus eiectis? ita vivunt, dum possunt, ut 5
ducere animam de caelo non queant; ita moriuntur
ut eorum ossa terra non tangat; ita iactantur fluctibus
ut nunquam adluantur; ita postremo eiciuntur ut ne
ad saxa quidem mortui conquiescant' et quae secuntur;
sunt enim omnia sicut adulescentis non tam re et 10
maturitate quam spe et exspectatione laudati. ab hac
indole iam illa matura: 'uxor generi, noverca filii,
filiae paelex'. nec vero hic erat unus ardor in nobis 108.1
ut hoc modo omnia diceremus. ipsa enim illa pro
Roscio iuvenilis redundantia multa habet attenuata,
quaedam etiam paulo hilariora, at * pro Habito, pro
Cornelio compluresque aliae. nemo enim orator tam 5
multa ne in Graeco quidem otio scripsit quam multa
sunt nostra, eaque hanc ipsam habent quam probo
varietatem. An ego Homero Ennio reliquis poetis 109.1
et maxume tragicis concederem ut ne omnibus locis
eadem contentione uterentur crebroque mutarent, non-
nunquam etiam ad cotidianum genus sermonis acce-
derent: ipse nunquam ab illa acerrima contentione 5
discederem? sed quid poetas divino ingenio profero?
histriones eos vidimus quibus nihil posset in suo
genere esse praestantius, qui non solum in dissimilli-
mis personis satis faciebant, cum tamen in suis versa-
rentur, sed et comoedum in tragoediis et tragoedum 10
in comoediis admodum placere vidimus: ego non ela-
borem? cum dico me, te, Brute, dico; nam in me 110.1
quidem iam pridem effectum est quod futurum fuit;
tu autem eodem modo omnis causas ages? aut ali-
quod causarum genus repudiabis? aut in isdem causis
perpetuum et eundem spiritum sine ulla commutatione 5
obtinebis? Demosthenes quidem cuius nuper inter
imagines tuas ac tuorum, quod eum credo amares,
cum ad te in Tusculanum venissem, imaginem ex aere
vidi, nil Lysiae subtilitate cedit, nil argutiis et acumine
Hyperidi, nil levitate Aeschini et splendore verborum. 10
multae sunt eius totae orationes subtiles ut contra 111.1
Leptinen, multae totae graves ut quaedam Philippicae,
multae variae ut contra Aeschinen falsae legationis,
ut contra eundem pro causa Ctesiphontis. iam illud
medium quotiens volt arripit et a gravissimo discedens 5
eo potissimum delabitur. clamores tamen tum movet
et tum in dicendo plurimum efficit cum gravitatis
locis utitur. sed ab hoc parumper abeamus, quando- 112.1
quidem de genere non de homine quaerimus: rei po-
tius, id est eloquentiae, vim et naturam explicemus.
illud tamen quod iam ante diximus meminerimus,
nihil nos praecipiundi causa esse dicturos atque ita 5
potius acturos ut existimatores videamur loqui, non
magistri. in quo tamen longius saepe progredimur,
quod videmus non te haec solum esse lecturum, qui
ea multo quam nos qui quasi docere videmur habeas
notiora, sed hunc librum etiamsi minus nostra com- 10
mendatione tuo tamen nomine divolgari necesse est.