Ac licet non ad singula respondentem de universo 207.1
genere sic dicere ut etiam singulis satis responsum
esse videatur. remotis igitur reliquis generibus unum
selegimus hoc quod in causis foroque versatur, de quo
diceremus. ergo in aliis, id est in historia et in eo 5
quod appellamus ἐπιδεικτικόν, placet omnia dici Iso-
crateo Theopompeoque more illa circumscriptione am-
bituque, ut tanquam in orbe inclusa currat oratio,
quoad insistat in singulis perfectis absolutisque sen-
tentiis. itaque posteaquam est nata haec vel circum- 208.1
scriptio vel comprehensio vel continuatio vel ambitus,
si ita licet dicere, nemo, qui aliquo esset in numero,
scripsit orationem generis eius quod esset ad delecta-
tionem comparatum remotumque a iudiciis forensique 5
certamine, quin redigeret omnis fere in quadrum nu-
merumque sententias. nam cum is est auditor qui
non vereatur, ne compositae orationis insidiis sua fides
adtemptetur, gratiam quoque habet oratori voluptati
aurium servienti. genus autem hoc orationis neque 209.1
totum adsumendum est ad causas forensis neque om-
nino repudiandum; si enim semper utare, cum satie-
tatem affert tum quale sit etiam ab imperitis agno-
scitur; detrahit praeterea actionis dolorem, aufert hu- 5
manum sensum auditoris, tollit funditus veritatem et
fidem.