Ac licet non ad singula respondentem de universo
|
207.1
|
genere sic dicere ut etiam singulis satis responsum
|
|
esse videatur. remotis igitur reliquis generibus unum
|
|
selegimus hoc quod in causis foroque versatur, de quo
|
|
diceremus. ergo in aliis, id est in historia et in eo
|
5
|
quod appellamus ἐπιδεικτικόν, placet omnia dici Iso-
|
|
crateo Theopompeoque more illa circumscriptione am-
|
|
bituque, ut tanquam in orbe inclusa currat oratio,
|
|
quoad insistat in singulis perfectis absolutisque sen-
|
|
tentiis. itaque posteaquam est nata haec vel circum-
|
208.1
|
scriptio vel comprehensio vel continuatio vel ambitus,
|
|
si ita licet dicere, nemo, qui aliquo esset in numero,
|
|
scripsit orationem generis eius quod esset ad delecta-
|
|
tionem comparatum remotumque a iudiciis forensique
|
5
|
certamine, quin redigeret omnis fere in quadrum nu-
|
|
merumque sententias. nam cum is est auditor qui
|
|
non vereatur, ne compositae orationis insidiis sua fides
|
|
adtemptetur, gratiam quoque habet oratori voluptati
|
|
aurium servienti. genus autem hoc orationis neque
|
209.1
|
totum adsumendum est ad causas forensis neque om-
|
|
nino repudiandum; si enim semper utare, cum satie-
|
|
tatem affert tum quale sit etiam ab imperitis agno-
|
|
scitur; detrahit praeterea actionis dolorem, aufert hu-
|
5
|
manum sensum auditoris, tollit funditus veritatem et
|
|
fidem.
|
|