| Atticvs Conclusa quidem est apte magna | 2.23.1 |
| lex sane quam breui! Se<d>, ut mihi quidem uidetur, | |
| non multum discrepat ista constitutio religionum a | |
| legibus Numae nostrisque moribus. | |
| Marcvs An censes, quom in illis de re publica | 5 |
| libris persuadere uideatur Africanus, omnium rerum | |
| publicarum nostram ueterem illam fuisse optumam, | |
| non necesse esse optumae rei publicae leges dare | |
| consentaneas? | |
| Atticvs Immo prorsus ita censeo. | 10 |
| Marcvs Ergo adeo expectate leges, quae genus | |
| illud optumum rei publicae contineant, et si quae | |
| forte a me hodie rogabuntur, quae non sint in nostra | |
| re publica nec fuerint, tamen erunt fere in more maio- | |
| rum, qui tum ut lex ualebat. | 15 |
| Atticvs Suade igitur si placet istam ipsam | 24.1 |
| legem, ut ego 'utei tu rogas' possim dicere. | |
| Marcvs Ain tandem, Attice? Non es dicturus | |
| aliter? | |
| Atticvs Prorsus maiorem quidem rem nullam | 5 |
| sciscam aliter, in minoribus, si uoles, remittam hoc | |
| tibi. | |
| Qvintvs Atque mea quidem <eadem> sententia est. | |
| Marcvs At ne longum fiat uidete. | |
| Atticvs Vtinam quidem! Quid enim agere | 10 |
| malumus? | |
| Marcvs Caste iubet lex adire ad deos, animo | |
| uidelicet in quo sunt omnia; nec tollit castimoniam | |
| corporis, sed hoc oportet intellegi, quom multum ani- | |
| mus corpori praestet, obserueturque ut casta corpora | 15 |
| adhibeantur, multo esse in animis id seruandum magis. | |
| Nam illud uel aspersione aquae uel dierum numero | |
| tollitur, animi labes nec diuturnitate euanescere, nec | |
| amnibus ullis elui potest. | |
| Quod autem 'pietatem adhiberi, opes amoueri' | 25.1 |
| iubet, significat probitatem gratam esse deo, sump- | |
| tum esse remouendum. Quid enim? paupertatem | |
| cum diuitiis etiam inter homines esse aequalem ueli- | |
| mus, cur eam sumptu ad sacra addito deorum aditu | 5 |
| arceamus? Praesertim cum ipsi deo nihil minus | |
| gratum futurum sit, quam non omnibus patere ad se | |
| placandum et colendum uiam. Quod autem non iudex, | |
| sed deus ipse uindex constituitur, praesentis poenae | |
| metu religio confirmari uidetur. | 10 |
| S<e>o<r>su<m>que deos aut nou<o>s aut alienigenas coli | |
| confusionem habet religionum, et ignotas caeri- | |
| monias [nos sacerdotibus]. | |
| Nam <a> patribus accep- | 26.1 |
| tos deos ita placet coli, si huic legi paruerint ipsi | |
| patr<es>. | |
| Delubra esse in urbibus censeo, nec sequor magos | |
| Persarum quibus auctoribus Xerses inflammasse tem- | 5 |
| pla Graeciae dicitur, quod parietibus includerent deos, | |
| quibus omnia deberent esse patentia ac libera, quo- | |
| rumque hic mundus omnis templum esset et domus. | |
| Melius Graii atque nostri, qui ut augerent pie- | |
| tatem in deos, easdem illos urbes quas nos incolere | 10 |
| uoluerunt. Adfert enim haec opinio religionem uti- | |
| lem ciuitatibus, si quidem et illud bene dictum est a | |
| Pythagora doctissimo uiro, 'tum maxume et pieta- | |
| tem et religionem uersari in animis, cum rebus diuinis | |
| operam daremus' et, quod Thales qui sapientissimus | 15 |
| in septem fuit, 'homines existimare oportere omnia | |
| <quae> cernerent deorum esse plena', f<i>er<i> enim omnis | |
| castiores, ueluti quom in fanis essent, <et> maxime reli- | |
| giosos. Est enim quadam opinione species deorum in | |
| oculis, non solum in mentibus. | 20 |
| Eandemque ratio- | 27.1 |
| nem luci habent in agris, neque ea quae a maioribus | |
| prodita est cum dominis tum famulis, posita in fundi | |
| uillaeque conspectu, religio Larum repudianda est. | |
| Iam 'ritus familiae patrumque seruare', id est, | 5 |
| quoniam antiquitas proxime accedit ad deos, a dis | |
| quasi traditam religionem tueri. | |
| Quod autem ex hominum genere consecratos, sicut | |
| Herculem et ceteros, coli lex iubet, indicat omnium | |
| quidem animos immortales esse, sed fortium bono- | 10 |
| rumque diuinos. | |
| Bene uero quod Mens, Pietas, Virtus, Fides | 28.1 |
| consecra<n>tur <hu>man<ae>, quarum omnium Romae dedi- | |
| cata publice templa sunt, ut illas qui habeant (habent | |
| autem omnes boni) deos ipsos in animis suis conlocatos | |
| putent. Nam illud uitiosum Athenis quod Cylonio | 5 |
| scelere expiato, Epimenide Crete suadente, fecerunt | |
| Contumeliae fanum et Inpudentiae. Virtutes enim, | |
| non uitia consecrar<i> decet. Araque uetusta in Palatio | |
| Febris et altera Esquiliis Malae Fortunae detesta- | |
| taque omnia eiusmodi repudianda sunt. Quodsi | 10 |
| fingenda nomina <sint, adsciscenda potius> Vicae Potae | |
| et [uincendi atque potiundi] Statae [standi] cogno- | |
| minaque Statoris et Inuicti Iouis, rerumque expeten- | |
| darum nomina, Salutis, Honoris, Opis, Victoriae, quo- | |
| niamque exspectatione rerum bonarum erigitur ani- | 15 |
| mus, recte etiam Spes a Calatino consecrata est. | |
| Fortunaque sit <uel> Huiusce diei (nam ualet in omnis | |
| dies), uel Respiciens ad opem ferendam, uel Fors, in | |
| quo incerti casus significantur magis, uel Primigenia | |
| a gignendo, . . . | 20 |
| . . . | |
| Cum est feriarum festorumque dierum | 29.1 |
| ratio, in liberis requietem habet litium et iurgiorum, | |
| in seruis operum et laborum; quas compositio anni | |
| conferre debet ad perfectionem operum rusticorum. | |
| Quod <ad> tempus ut sacrificiorum libamenta seruentur | 5 |
| fetusque pecorum quae dicta in lege sunt, diligenter | |
| habenda ratio intercalandi est, quod institutum perite | |
| a Numa, posteriorum pontificum neglegentia disso- | |
| lutum est. Iam illud ex institutis pontificum et harus- | |
| picum non mutandum est, quibus hostiis immolan- | 10 |
| dum quoique deo, cui maioribus, cui lactentibus, cui | |
| maribus, cui feminis. | |
| Plures autem deorum omnium, singuli singulorum | |
| sacerdotes et respondendi iuris et conficiendarum reli- | |
| gionum facultatem adferunt. Quomque Vesta quasi | 15 |
| focum urbis, ut Graeco nomine est appellata—quod | |
| nos prope idem <ac> Graecum, <non> interpretatum | |
| nomen tenemus—conplexa sit, ei colendae <sex> uir- | |
| gines praesint, ut aduigiletur facilius ad custodiam | |
| ignis, et sentiant mulieres in <illis> naturam feminarum | 20 |
| omnem castitatem pati. | |
| Quod sequitur uero, non solum ad religionem | 30.1 |
| pertinet sed etiam ad ciuitatis statum ut sine iis qui | |
| sacris publice praesint, religioni priuatae satis facere | |
| non possint. Continet enim <hoc> rem publicam, consilio | |
| et auctoritate optimatium semper populum indigere, | 5 |
| descriptioque sacerdotum nullum iustae religionis | |
| genus prae<ter>mittit. Nam sunt ad placandos deos alii | |
| constituti, qui sacris praesint sollemnibus, ad inter- | |
| pretanda alii praedicta uatium, neque multorum, ne | |
| esset infinitum, neque ut ea ipsa, quae suscepta | 10 |
| publice essent, quisquam extra collegium nosset. | |
| Maximum autem et praestantissimum in re | 31.1 |
| publica ius est augurum cum auctoritate coniunctum. | |
| Neque uero hoc quia sum ipse augur ita sentio, sed | |
| quia sic existimari nos est necesse. Quid enim maius | |
| est, si de iure quaerimus, quam posse a summis impe- | 5 |
| riis et summis potestatibus comitiatus et concilia uel | |
| instituta dimittere, uel habita rescindere? Quid | |
| grauius quam rem susceptam dirimi, si unus augur | |
| 'alio <die>' dixerit? Quid magnificentius quam posse | |
| decernere, ut magistratu se abdicent consules? Quid | 10 |
| religiosius quam cum populo, cum plebe agendi ius | |
| aut dare aut non dare? Quid, lege<m si> non iure rogata | |
| est tollere, ut Titiam decreto collegii, ut Liuias consi- | |
| lio Philippi consulis et auguris? Nihil domi, nihil | |
| militiae, per magistratus gestum, sine eorum aucto- | 15 |
| ritate posse cuiquam probari? |