Atticvs Mihi uero nihil umquam popu- 3.37.10
lare placuit, eamque optimam rem publicam esse
dico, quam hic consul constituerat, quae sit in potes-
tate optimorum.
  Marcvs Vos <qui>dem, ut uideo, legem anti- 38.1
quastis sine tabella. Sed ego, etsi satis dixit pro se in
illis libris Scipio, tamen ita libertatem istam largior
populo, ut auctoritate et ualeant et utantur boni.
Sic enim a me recitata lex est de suffragiis: 'optima- 5
tibus nota, plebi libera sunto'. Quae lex hanc senten-
tiam continet, ut omnes leges tollat, quae postea
latae sunt, quae tegunt omni ratione suffragium, ne
quis inspiciat tabellam, ne roget, ne appellet. Pontes
etiam lex Maria fecit angustos. 10
Quae si opposita 39.1
sunt ambitiosis, ut sunt fere, non reprehendo; si n<on>
ualuerint tamen leges, ut ne sit ambitus, habeat sane
populus tabellam quasi uindicem libertatis, dummodo
haec optimo cuique et grauissimo ciui ostendatur 5
ultroque offeratur, ut in eo sit ipso libertas, in quo
populo potestas honeste bonis gratificandi datur.
Eoque nunc fit illud quod a te modo, Quinte, dictum
est, ut minus multos tabella condemnet, quam sole-
bat uox, quia populo licere satis est: hoc retento 10
reliqua uoluntas auctoritati aut gratiae traditur.
Itaque, ut omittam largitione corrupta suffragia, non
uides, si quando ambitus sileat, quaeri in suffragiis
quid optimi uiri sentiant? Quam ob rem lege nostra
libertatis species datur, auctoritas bonorum reti- 15
netur, contentionis causa tollitur.
. . .
  Deinde sequitur, quibus ius sit cum 40.1
populo agendi aut cum senatu. <Tum> grauis et, ut
arbitror, praeclara lex: '<quae cum populo> quaeque
in patribus agentur, modica sunto', id est modesta
atque sedata. Actor enim moderatur et fingit non 5
modo mentes ac uoluntates, sed paene uoltus eorum,
apud quos agit. Quod si <fit> in senatu, non difficile;
est enim ip<sius> senatoris, cuius non ad a<l>ter<u>m refe-
ratur animus, sed qui per se ipse spectari uelit. Huic
iussa tria sunt: ut adsit, nam grauitatem res habet, 10
cum frequens ordo est; ut loco dicat, id est rogatus;
ut modo, ne sit infinitus. Nam breuitas non modo
senatoris sed etiam oratoris magna laus est in senten-
tia, nec est umquam longa oratione utendum (quod
fit ambitione saepissime), nisi aut peccante senatu 15
nullo magistratu adiuuante tolli diem utile est, aut
cum tanta causa est, ut opus sit oratoris copia uel ad
hortandum uel ad docendum; quorum generum in
utroque magnus noster Cato est.
  Quodque addit: 'causas populi teneto', est 41.1
senatori necessarium nosse rem publicam—idque
late patet: quid habeat militum, quid ualeat aerario,
quos socios res publica habeat, quos amicos, quos sti-
pendiarios, qua quisque sit lege, condicione, foedere; 5
tenere consuetudinem decernendi, nosse exempla
maiorum. Videtis iam genus hoc omne scientiae, dili-
gentiae, memoriae, de quo <non> paratus esse senator
nullo pacto potest.
  Deinceps sunt cum populo actiones, in quibus 42.1
primum et maximum: 'uis abesto'. Nihil est enim
exitiosius ciuitatibus, nihil tam contrarium, iuri ac
legibus, nihil minus ciuile et <in>humanius, quam <in>
composita et constituta re publica quicquam agi per 5
uim. Parere iubet intercessori, quo nihil praest<abi-
l>ius: inpediri enim bonam rem melius quam concedi
malae.
  Quod uero 'actoris' iubeo 'esse fraudem',
id totum dixi ex Crassi sapientissimi hominis senten- 10
tia, quem est senatus secutus, cum decreuisset
C. Claudio consule de Cn. Carbonis seditione refe-
rente, inuito eo qui cum populo ageret seditionem non
posse fieri, quippe cui liceat concilium, simul atque
intercessum turbarique coeptum sit, dimittere. Quod 15
qui perm<itti>t, quom agi nihil potest, uim quaerit,
cuius impunitatem amittit hac lege.
  <Se>quitur illud: 'intercessor rei malae salutaris
ciuis esto'.
Quis non studiose rei publicae sub- 43.1
uenerit hac tam praeclara legis uoce laudatus?
  Sunt deinde posita deinceps, quae habemus etiam
in publicis institutis atque legibus: 'auspicia seruanto
auguri <publico> parento.' Est autem boni auguris 5
meminisse <se> maximis rei publicae temporibus
praesto esse debere, Iouique optimo maximo se consi-
liarium atque administrum datum, ut <sciat> sibi <docen-
dos> eos quos in auspicio esse iusserit, caelique partes
sibi d<iui>nit<u>s esse traditas, e quibus saepe opem rei 10
publicae ferre possit. Deinde de promulgatione, de
singulis rebus agendis, de priuatis magistratibusue
audiendis.
  Tum leges praeclarissimae de duodecim tabulis 44.1
translatae duae, quarum altera priuilegia tollit, altera
de capite ciuis rogari nisi maximo comitiatu uetat.
Et nondum in<uen>tis seditiosis tribunis plebis, ne cogi-
tatis quidem, admirandum tantum maiores in poste- 5
rum prouidisse. In priuatos homines leges ferri nolue-
runt, id est enim priuilegium: quo quid est iniustius,
cum legis haec uis sit, <ut sit> scitum et iussum in omnis?
Ferri de singulis nisi centuriatis comitiis noluerunt.
Descriptus enim populus censu, ordinibus, aetatibus, 10
plus adhibet ad suffragium <con>silii quam fuse in
tribus conuocatus.
Quo uerius in causa nostra uir 45.1
magni ingenii summaque prudentia L. Cotta dicebat,
nihil omnino actum esse de nobis. Praeter enim quam
quod comitia illa essent armis gesta seruilibus, prae-
<tendebat> neque tributa capitis comitia rata esse posse 5
neque ulla priuilegii. Quocirca nihil nobis opus
esse lege, de quibus omnino nihil actum esset legibus.
Sed uisum est et <n>obis et clarissimis uiris melius, de
quo serui et latrones sciuisse aliquid dicerent, de hoc
eodem cunctam Italiam quid sentiret, ostendere. 10
  Sequitur de captis pecuniis et de ambitu 46.1
[leges]. Quae cum magis iudiciis quam uerbis san-
ciend<a> s<i>nt, adiungitur: 'noxiae poena par esto'
ut in suo uitio quisque plectatur, uis capite, auaritia
multa, honoris cupiditas ignominia sanciatur. 5
  Extremae leges sunt nobis non usitatae, rei publicae
necessariae. Legum custodiam nullam habemus,
itaque eae leges sunt, quas apparitores nostri uolunt:
a librariis petimus, publicis litteris consignatam
memoriam publicam nullam habemus. Graeci hoc 10
diligentius, apud quos nomophylaces crea<ba>ntur, nec
ei solum litteras (nam id quidem etiam apud maiores
nostros erat), sed etiam facta hominum obseruabant
ad legesque reuocabant.
Haec detur cura censo- 47.1
ribus, quandoquidem eos in re publica semper uolu-
mus esse. Apud eosdem, qui magistratu abierint edant
et exponant, quid in magistratu gesserint, deque iis
censores praeiudicent. Hoc in Graecia fit publice 5
constitutis accusatoribus, qui quidem graues esse
non possunt, nisi sunt uoluntarii. Quocirca melius est
rationes referri causamque exponi censoribus, inte-
gram tamen legem accusatori iudicioque seruari.
  Sed satis [et]iam disputatum est de magistratibus, 10
nisi forte quid desideratis.