| Philo autem dum nova quaedam commovet, quod | 18.5 |
| ea sustinere vix poterat quae contra Academicorum | |
| pertinaciam dicebantur, et aperte mentitur ut est repre- | |
| hensus a patre Catulo, et ut docuit Antiochus in id | |
| ipsum se induit quod timebat. cum enim ita negaret | |
| quicquam esse quod conprehendi posset (id enim vo- | 10 |
| lumus esse ἀκατάλημπτον), si illud esset, sicut Zeno | |
| definiret, tale visum (iam enim hoc pro φαντασίᾳ ver- | |
| bum satis hesterno sermone trivimus)—visum igitur | |
| inpressum effictumque ex eo unde esset quale esse | |
| non posset ex eo unde non esset (id nos a Zenone | 15 |
| definitum rectissime dicimus; qui enim potest quic- | |
| quam conprehendi, ut plane confidas perceptum id | |
| cognitumque esse, quod est tale quale vel falsum | |
| esse possit?)—hoc cum infirmat tollitque Philo, | |
| iudicium tollit incogniti et cogniti; ex quo efficitur | 20 |
| nihil posse conprehendi. ita inprudens eo quo | |
| minime volt revolvitur. Quare omnis oratio contra | |
| Academiam suscipitur a nobis, ut retineamus eam | |
| definitionem quam Philo voluit evertere; quam nisi | |
| optinemus, percipi nihil posse concedimus. | 25 |
| Ordiamur igitur a sensibus. quorum ita clara | 19.1 |
| iudicia et certa sunt, ut, si optio naturae nostrae | |
| detur et ab ea deus aliqui requirat contentane sit | |
| suis integris incorruptisque sensibus an postulet | |
| melius aliquid, non videam quid quaerat amplius. | 5 |
| nec vero hoc loco expectandum est dum de remo | |
| inflexo aut de collo columbae respondeam; non enim | |
| is sum qui quidquid videtur tale dicam esse quale | |
| videatur; Epicurus hoc viderit et alia multa. meo | |
| autem iudicio ita est maxima in sensibus veritas, si | 10 |
| et sani sunt ac valentes et omnia removentur quae | |
| obstant et inpediunt. itaque et lumen mutari saepe | |
| volumus et situs earum rerum quas intuemur, et | |
| intervalla aut contrahimus aut diducimus, multaque | |
| facimus usque eo dum aspectus ipse fidem faciat | 15 |
| sui iudicii. quod idem fit in vocibus in odore in | |
| sapore, ut nemo sit nostrum qui in sensibus sui | |
| cuiusque generis iudicium requirat acrius. Adhibita | 20.1 |
| vero exercitatione et arte, ut oculi pictura teneantur | |
| aures cantibus, quis est quin cernat quanta vis sit | |
| in sensibus. quam multa vident pictores in umbris | |
| et in eminentia quae nos non videmus; quam multa | 5 |
| quae nos fugiunt in cantu exaudiunt in eo genere | |
| exercitati, qui primo inflatu tibicinis Antiopam esse | |
| aiunt aut Andromacham, cum id nos ne suspicemur | |
| quidem. nihil necesse est de gustatu et odoratu loqui, | |
| in quibus intellegentia etsi vitiosa est quaedam | 10 |
| tamen. quid de tactu et eo quidem quem philo- | |
| sophi interiorem vocant aut doloris aut voluptatis, | |
| in quo Cyrenaici solo putant veri esse iudicium, quia | |
| sentiatur—potestne igitur quisquam dicere inter | 21.1 |
| eum qui doleat et inter eum qui in voluptate sit | |
| nihil interesse, aut ita qui sentiet non apertissime | |
| insaniat? |