Utrum igitur tibi non placet, inquit, virtutisne tan- 5.77.10
tam esse vim, ut ad beate vivendum se ipsa contenta
sit? an, si id probas, fieri ita posse negas, ut ii, qui
virtutis compotes sint, etiam malis quibusdam affecti
beati sint?
  Ego vero volo in virtute vim esse quam maximam; 15
sed quanta sit alias; nunc tantum possitne esse tanta,
si quicquam extra virtutem habeatur in bonis.
  Atqui, inquit, si Stoicis concedis ut virtus sola, si 78.1
adsit, vitam efficiat beatam, concedis etiam Peripate-
ticis. quae enim mala illi non audent appellare, aspera
autem et incommoda et reicienda et aliena naturae
esse concedunt, ea nos mala dicimus, sed exigua et 5
paene minima. quare si potest esse beatus is, qui est
in asperis reiciendisque rebus, potest is quoque esse,
qui est in parvis malis.
  Et ego: Piso, inquam, si est quisquam, qui acute in
causis videre soleat quae res agatur, is es profecto 10
tu. quare attende, quaeso. nam adhuc, meo fortasse
vitio, quid ego quaeram non perspicis.
  Istic sum, inquit, expectoque quid ad id, quod quae-
rebam, respondeas.
  Respondebo me non quaerere, inquam, hoc tempore 79.1
quid virtus efficere possit, sed quid constanter dicatur,
quid ipsum a se dissentiat.
  Quo igitur, inquit, modo?
  Quia, cum a Zenone, inquam, hoc magnifice tam- 5
quam ex oraculo editur: 'Virtus ad beate vivendum se
ipsa contenta est', <et> Quare? inquit, respondet:
'Quia, nisi quod honestum est, nullum est aliud bo-
num.' Non quaero iam verumne sit; illud dico, ea,
quae dicat, praeclare inter se cohaerere. dixerit hoc 80.1
idem Epicurus, semper beatum esse sapientem—quod
quidem solet ebullire non numquam—, quem qui-
dem, cum summis doloribus conficiatur, ait dicturum:
'Quam suave est! quam nihil curo!'; non pugnem 5
cum homine, cur tantum habeat in natura boni; illud
urgueam, non intellegere eum quid sibi dicendum sit,
cum dolorem summum malum esse dixerit. Eadem
nunc mea adversum te oratio est. dicis eadem omnia
et bona et mala, quae quidem dicunt ii, qui numquam 10
philosophum pictum, ut dicitur, viderunt: valitudinem,
vires, staturam, formam, integritatem unguiculorum
omnium <bona>, deformitatem, morbum, debilitatem
mala. iam illa externa parce tu quidem; sed haec 81.1
cum corporis bona sint, eorum conficientia certe in
bonis numerabis, amicos, liberos, propinquos, divitias,
honores, opes. contra hoc attende me nihil dicere,
<illud dicere>, si ista mala sunt, in quae potest incidere 5
sapiens, sapientem esse non esse ad beate vivendum
satis.