Id qui in una virtute ponunt et splendore nominis 1.42.11
capti quid natura postulet non intellegunt, errore maxi-
mo, si Epicurum audire voluerint, liberabuntur. istae
enim vestrae eximiae pulchraeque virtutes nisi volup-
tatem efficerent, quis eas aut laudabilis aut expetendas 15
arbitraretur? ut enim medicorum scientiam non ipsius
artis, sed bonae valetudinis causa probamus, et guber-
natoris ars, quia bene navigandi rationem habet, utili-
tate, non arte laudatur, sic sapientia, quae ars vivendi
putanda est, non expeteretur, si nihil efficeret; nunc 20
expetitur, quod est tamquam artifex conquirendae et
comparandae voluptatis—quam autem ego dicam 43.1
voluptatem, iam videtis, ne invidia verbi labefactetur
oratio mea—. nam cum ignoratione rerum bonarum
et malarum maxime hominum vita vexetur, ob eum-
que errorem et voluptatibus maximis saepe priventur 5
et durissimis animi doloribus torqueantur, sapientia est
adhibenda, quae et terroribus cupiditatibusque detractis
et omnium falsarum opinionum temeritate derepta cer-
tissimam se nobis ducem praebeat ad voluptatem. sa-
pientia enim est una, quae maestitiam pellat ex animis, 10
quae nos exhorrescere metu non sinat. qua praecep-
trice in tranquillitate vivi potest omnium cupiditatum
ardore restincto. cupiditates enim sunt insatiabiles,
quae non modo singulos homines, sed universas fami-
lias evertunt, totam etiam labefactant saepe rem publi- 15
cam. ex cupiditatibus odia, discidia, discordiae, sedi- 44.1
tiones, bella nascuntur, nec eae se foris solum iactant
nec tantum in alios caeco impetu incurrunt, sed intus
etiam in animis inclusae inter se dissident atque dis-
cordant, ex quo vitam amarissimam necesse est effici, 5
ut sapiens solum amputata circumcisaque inanitate omni
et errore naturae finibus contentus sine aegritudine pos-
sit et sine metu vivere. quae est enim aut utilior aut 45.1
ad bene vivendum aptior partitio quam illa, qua est
usus Epicurus? qui unum genus posuit earum cupidi-
tatum, quae essent et naturales et necessariae, alterum,
quae naturales essent nec tamen necessariae, tertium, 5
quae nec naturales nec necessariae. quarum ea ratio
est, ut necessariae nec opera multa nec impensa ex-
pleantur; ne naturales quidem multa desiderant, prop-
terea quod ipsa natura divitias, quibus contenta sit, et
parabilis et terminatas habet; inanium autem cupidi- 10
tatum nec modus ullus nec finis inveniri potest. quodsi 46.1
vitam omnem perturbari videmus errore et inscientia,
sapientiamque esse solam, quae nos a libidinum im-
petu et a formidinum terrore vindicet et ipsius fortunae
modice ferre doceat iniurias et omnis monstret vias, 5
quae ad quietem et ad tranquillitatem ferant, quid est
cur dubitemus dicere et sapientiam propter voluptates
expetendam et insipientiam propter molestias esse fu-
giendam?