Sed finge non solum callidum eum, qui aliquid im-
|
2.57.7
|
probe faciat, verum etiam praepotentem, ut M. Crassus
|
|
fuit, qui tamen solebat uti suo bono, ut hodie est no-
|
|
ster Pompeius, cui recte facienti gratia est habenda;
|
10
|
esse enim quam vellet iniquus iustus poterat inpune.
|
|
quam multa vero iniuste fieri possunt, quae nemo pos-
|
|
sit reprehendere! si te amicus tuus moriens rogaverit,
|
58.1
|
ut hereditatem reddas suae filiae, nec usquam id scrip-
|
|
serit, ut scripsit Fadius, nec cuiquam dixerit, quid fa-
|
|
cies? tu quidem reddes; ipse Epicurus fortasse redde-
|
|
ret, ut Sextus Peducaeus, Sex. F., is qui hunc nostrum
|
5
|
reliquit effigiem et humanitatis et probitatis suae filium,
|
|
cum doctus, tum omnium vir optimus et iustissimus,
|
|
cum sciret nemo eum rogatum a Caio Plotio, equite
|
|
Romano splendido, Nursino, ultro ad mulierem venit
|
|
eique nihil opinanti viri mandatum exposuit heredita-
|
10
|
temque reddidit. sed ego ex te quaero, quoniam idem
|
|
tu certe fecisses, nonne intellegas eo maiorem vim esse
|
|
naturae, quod ipsi vos, qui omnia ad vestrum commo-
|
|
dum et, ut ipsi dicitis, ad voluptatem referatis, tamen
|
|
ea faciatis, e quibus appareat non voluptatem vos, sed
|
15
|
officium sequi, plusque rectam naturam quam rationem
|
|
pravam valere. si scieris, inquit Carneades, aspidem
|
59.1
|
occulte latere uspiam, et velle aliquem inprudentem
|
|
super eam assidere, cuius mors tibi emolumentum fu-
|
|
tura sit, improbe feceris, nisi monueris ne assidat, sed
|
|
inpunite tamen; scisse enim te quis coarguere possit?
|
5
|
Sed nimis multa. perspicuum est enim, nisi aequitas,
|
|
fides, iustitia proficiscantur a natura, et si omnia haec
|
|
ad utilitatem referantur, virum bonum non posse re-
|
|
periri; deque his rebus satis multa in nostris de re
|
|
publica libris sunt dicta a Laelio.
|
10
|