Ac ne plura complectar—sunt enim innumerabilia—,
|
2.118.1
|
bene laudata virtus voluptatis aditus intercludat necesse
|
|
est. quod iam a me expectare noli. tute introspice in
|
|
mentem tuam ipse eamque omni cogitatione pertrac-
|
|
tans percontare ipse te perpetuisne malis voluptatibus
|
5
|
perfruens in ea, quam saepe usurpabas, tranquillitate
|
|
degere omnem aetatem sine dolore, adsumpto etiam
|
|
illo, quod vos quidem adiungere soletis, sed fieri non
|
|
potest, sine doloris metu, an, cum de omnibus gentibus
|
|
optime mererere, cum opem indigentibus salutemque
|
10
|
ferres, vel Herculis perpeti aerumnas. sic enim maiores
|
|
nostri labores non fugiendos tristissimo tamen verbo
|
|
aerumnas etiam in deo nominaverunt. elicerem ex te
|
119.1
|
cogeremque, ut responderes, nisi vererer ne Herculem
|
|
ipsum ea, quae pro salute gentium summo labore ges-
|
|
sisset, voluptatis causa gessisse diceres.
|
|
Quae cum dixissem, Habeo, inquit Torquatus, ad
|
5
|
quos ista referam, et, quamquam aliquid ipse poteram,
|
|
tamen invenire malo paratiores.
|
|
Familiares nostros, credo, Sironem dicis et Philode-
|
|
mum, cum optimos viros, tum homines doctissimos.
|
|
Recte, inquit, intellegis.
|
10
|
Age sane, inquam. sed erat aequius Triarium aliquid
|
|
de dissensione nostra iudicare.
|
|
Eiuro, inquit adridens, iniquum, hac quidem de re;
|
|
tu enim ista lenius, hic Stoicorum more nos vexat.
|
|
Tum Triarius: Posthac quidem, inquit, audacius. nam
|
15
|
haec ipsa mihi erunt in promptu, quae modo audivi,
|
|
nec ante aggrediar, quam te ab istis, quos dicis, instruc-
|
|
tum videro.
|
|
Quae cum essent dicta, finem fecimus et ambulandi
|
|
et disputandi.
|
20
|