Itaque unum illud erat insitum priscis illis, quos 1.27.1
cascos appellat Ennius, esse in morte sensum neque
excessu vitae sic deleri hominem, ut funditus inter-
iret; idque cum multis aliis rebus, tum e pontificio
iure et e caerimoniis sepulcrorum intellegi licet, quas 5
maxumis ingeniis praediti nec tanta cura coluissent
nec violatas tam inexpiabili religione sanxissent, nisi
haereret in eorum mentibus mortem non interitum
esse omnia tollentem atque delentem, sed quandam
quasi migrationem commutationemque vitae, quae in 10
claris viris et feminis dux in caelum soleret esse, in
ceteris humi retineretur et permaneret tamen. ex hoc 28.1
et nostrorum opinione 'Romulus in caelo cum diis agit
aevum', ut famae adsentiens dixit Ennius, et apud
Graecos indeque perlapsus ad nos et usque ad Ocea-
num Hercules tantus et tam praesens habetur deus; 5
hinc Liber Semela natus eademque famae celebritate
Tyndaridae fratres, qui non modo adiutores in proeliis
victoriae populi Romani, sed etiam nuntii fuisse per-
hibentur. quid? Ino Cadmi filia nonne Λευκοθέα no-
minata a Graecis Matuta habetur a nostris? quid? 10
totum prope caelum, ne pluris persequar, nonne hu-
mano genere completum est? si vero scrutari vetera 29.1
et ex is ea quae scriptores Graeciae prodiderunt eru-
ere coner, ipsi illi maiorum gentium dii qui habentur
hinc nobis profecti in caelum reperientur. quaere, quo-
rum demonstrentur sepulcra in Graecia; reminiscere, 5
quoniam es initiatus, quae tradantur mysteriis: tum
denique, quam hoc late pateat, intelleges. sed qui
nondum ea quae multis post annis <homines> trac-
tare coepissent physica didicissent, tantum sibi per-
suaserant, quantum natura admonente cognoverant, 10
rationes et causas rerum non tenebant, visis quibusdam
saepe movebantur, isque maxime nocturnis, ut vide-
rentur ei, qui vita excesserant, vivere.