Contempto igitur honore, contempta etiam pecunia 5.106.1
quid relinquitur quod extimescendum sit? exilium,
credo, quod in maxumis malis ducitur. id si propter
alienam et offensam populi voluntatem malum est,
quam sit ea contemnenda, [sicut a] paulo ante dictum 5
est. sin abesse patria miserum est, plenae miserorum
provinciae sunt, ex quibus admodum pauci in patriam
revertuntur. 'at multantur bonis exules'. quid tum? 107.1
parumne multa de toleranda paupertate dicuntur? iam
vero exilium, si rerum naturam, non ignominiam no-
minis quaerimus, quantum tandem a perpetua pere-
grinatione differt? in qua aetates suas philosophi no- 5
bilissimi consumpserunt, Xenocrates Crantor Arcesi-
las Lacydes Aristoteles Theophrastus Zeno Clean-
thes Chrysippus Antipater Carneades Clitomachus
Philo Antiochus Panaetius Posidonius, innumerabi-
les alii, qui semel egressi numquam domum reverte- 10
runt. 'at enim sine ignominia'. <an potest exilium igno-
minia> adficere sapientem? de sapiente enim haec om-
nis oratio est, cui iure id accidere non possit; nam iure
exulantem consolari non oportet. postremo ad omnis 108.1
casus facillima ratio est eorum, qui ad voluptatem ea
referunt quae secuntur in vita, ut, quocumque haec
loco suppeditetur, ibi beate queant vivere. itaque ad
omnem rationem Teucri vox accommodari potest: 5
    'Pátria est, ubicumque ést bene'.
Socrates quidem cum rogaretur, cuiatem se esse dice-
ret, 'mundanum' inquit; totius enim mundi se incolam
et civem arbitrabatur. quid? T. Albucius nonne animo
aequissimo Athenis exul philosophabatur? cui tamen 10
illud ipsum non accidisset, si in re p. quiescens Epi-
curi legibus paruisset. qui enim beatior Epicurus, quod 109.1
in patria vivebat, quam, quod Athenis, Metrodorus? aut
Plato Xenocratem vincebat aut Polemo Arcesilam, quo
esset beatior? quanti vero ista civitas aestimanda est,
ex qua boni sapientesque pelluntur? Damaratus qui- 5
dem, Tarquinii nostri regis pater, tyrannum Cypselum
quod ferre non poterat, fugit Tarquinios Corintho et
ibi suas fortunas constituit ac liberos procreavit. num
stulte anteposuit exilii libertatem domesticae servituti?