| Iam vero motus animi, sollicitudines aegritudines- | 5.110.1 |
| que oblivione leniuntur traductis animis ad voluptatem. | |
| non sine causa igitur Epicurus ausus est dicere semper | |
| in pluribus bonis esse sapientem, quia semper sit in | |
| voluptatibus. ex quo effici putat ille, quod quaerimus, | 5 |
| ut sapiens semper beatus sit. 'etiamne, si sensibus | 111.1 |
| carebit oculorum, si aurium?' etiam; nam ista ipsa | |
| contemnit. primum enim horribilis ista caecitas qui- | |
| bus tandem caret voluptatibus? cum quidam etiam | |
| disputent ceteras voluptates in ipsis habitare sensibus, | 5 |
| quae autem aspectu percipiantur, ea non versari in | |
| oculorum ulla iucunditate, ut ea, quae gustemus olfa- | |
| ciamus tractemus audiamus, in ea ipsa, ubi sentimus, | |
| parte versentur. in oculis tale nil fit; animus accipit, | |
| quae videmus. animo autem multis modis variisque | 10 |
| delectari licet, etiamsi non adhibeatur aspectus. loquor | |
| enim de docto homine et erudito, cui vivere est cogi- | |
| tare. sapientis autem cogitatio non ferme ad investi- | |
| gandum adhibet oculos advocatos. etenim si nox non | 112.1 |
| adimit vitam beatam, cur dies nocti similis adimat? | |
| nam illud Antipatri Cyrenaici est quidem paulo obsce- | |
| nius, sed non absurda sententia est; cuius caecitatem | |
| cum mulierculae lamentarentur, 'quid agitis?' inquit, | 5 |
| 'an vobis nulla videtur voluptas esse nocturna?' Ap- | |
| pium quidem veterem illum, qui caecus annos multos | |
| fuit, et ex magistratibus et ex rebus gestis intellegimus | |
| in illo suo casu nec privato nec publico muneri defu- | |
| isse. C. Drusi domum compleri a consultoribus so- | 10 |
| litam accepimus; cum, quorum res esset, sua ipsi non | |
| videbant, caecum adhibebant ducem. pueris nobis Cn. | |
| Aufidius praetorius et in senatu sententiam dicebat | |
| nec amicis deliberantibus deerat et Graecam scribebat | |
| historiam et videbat in litteris. Diodotus Stoicus cae- | 113.1 |
| cus multos annos nostrae domi vixit. is vero, quod | |
| credibile vix esset, cum in philosophia multo etiam | |
| magis assidue quam antea versaretur et cum fidibus | |
| Pythagoreorum more uteretur cumque ei libri noctes | 5 |
| et dies legerentur, quibus in studiis oculis non egebat, | |
| tum, quod sine oculis fieri posse vix videtur, geome- | |
| triae munus tuebatur verbis praecipiens discentibus, | |
| unde quo quamque lineam scriberent. Asclepiadem | |
| ferunt, non ignobilem Eretricum philosophum, cum | 10 |
| quidam quaereret, quid ei caecitas attulisset, respon- | |
| disse, puero ut uno esset comitatior. ut enim vel sum- | |
| ma paupertas tolerabilis sit, si liceat quod quibus- | |
| dam Graecis cotidie, sic caecitas ferri facile possit, | |
| si non desint subsidia valetudinum. Democritus lu- | 114.1 |
| minibus amissis alba scilicet discernere et atra non | |
| poterat, at vero bona mala, aequa iniqua, honesta tur- | |
| pia, utilia inutilia, magna parva poterat, et sine varie- | |
| tate colorum licebat vivere beate, sine notione rerum | 5 |
| non licebat. atque hic vir impediri etiam animi aciem | |
| aspectu oculorum arbitrabatur, et cum alii saepe, quod | |
| ante pedes esset, non viderent, ille <in> infinitatem | |
| omnem peregrinabatur, ut nulla in extremitate con- | |
| sisteret. traditum est etiam Homerum caecum fuisse; | 10 |
| at eius picturam, non poësin videmus: quae regio, | |
| quae ora, qui locus Graeciae, quae species formaque | |
| pugnae, quae acies, quod remigium, qui motus ho- | |
| minum, qui ferarum non ita expictus est, ut, quae | |
| ipse non viderit, nos ut videremus, effecerit? quid | 15 |
| ergo? aut Homero delectationem animi ac volupta- | |
| tem aut cuiquam docto defuisse umquam arbitra- | |
| mur? aut, ni ita se res haberet, Anaxagoras aut hic | 115.1 |
| ipse Democritus agros et patrimonia sua reliquissent, | |
| huic discendi quaerendique divinae delectationi toto | |
| se animo dedissent? itaque augurem Tiresiam, quem | |
| sapientem fingunt poëtae, numquam inducunt deplo- | 5 |
| rantem caecitatem suam; at vero Polyphemum Home- | |
| rus cum inmanem ferumque finxisset, cum ariete etiam | |
| conloquentem facit eiusque laudare fortunas, quod, | |
| qua vellet, ingredi posset et, quae vellet, attingere. | |
| recte hic quidem; nihilo enim erat ipse Cyclops quam | 10 |
| aries ille prudentior. In surditate vero quidnam est | 116.1 |
| mali? erat surdaster M. Crassus, sed aliud molestius, | |
| quod male audiebat, etiamsi, ut mihi videbatur, iniu- | |
| ria. [Epicurei] nostri Graece fere nesciunt nec Graeci | |
| Latine. ergo hi in illorum et illi in horum sermone | 5 |
| surdi, omnesque item nos in is linguis quas non in- | |
| tellegimus, quae sunt innumerabiles, surdi profecto | |
| sumus. 'at vocem citharoedi non audiunt'. ne strido- | |
| rem quidem serrae, tum cum acuitur, aut grunditum, | |
| cum iugulatur, suis nec, cum quiescere volunt, fre- | 10 |
| mitum murmurantis maris; et si cantus eos forte de- | |
| lectant, primum cogitare debent, ante quam hi sint in- | |
| venti, multos beate vixisse sapientes, deinde multo | |
| maiorem percipi posse legendis his quam audiendis | |
| voluptatem. tum, ut paulo ante caecos ad aurium tra- | 117.1 |
| ducebamus voluptatem, sic licet surdos ad oculorum. | |
| etenim, qui secum loqui poterit, sermonem alterius non | |
| requiret. |