Videsne igitur, quantum breviter admonitus de 2.14.13
doloris terrore deieceris?
  Video plane, sed plus desidero. 15.1
  Experiar equidem; sed magna res est, animoque
mihi opus est non repugnante.
  Habebis id quidem. ut enim heri feci, sic nunc rati-
onem, quo ea me cumque ducet, sequar. 5
  Primum igitur de inbecillitate multorum et de variis
disciplinis philosophorum loquar. quorum princeps et
auctoritate et antiquitate Socraticus Aristippus non
dubitavit summum malum dolorem dicere. deinde ad
hanc enervatam muliebremque sententiam satis do- 10
cilem se Epicurus praebuit. hunc post Rhodius Hie-
ronymus dolore vacare summum bonum dixit: tantum
in dolore duxit mali. ceteri praeter Zenonem, Aristo-
nem, Pyrrhonem idem fere quod modo tu: malum
illud quidem, sed alia peiora. ergo id quod natura 16.1
ipsa et quaedam generosa virtus statim respuit, ne
scilicet dolorem summum malum diceres oppositoque
dedecore sententia depellerere, in eo magistra vitae
philosophia tot saecula permanet. quod huic offi- 5
cium, quae laus, quod decus erit tanti, quod adipisci
cum dolore corporis velit, qui dolorem summum ma-
lum sibi esse persuaserit? quam porro quis ignomi-
niam, quam turpitudinem non pertulerit, ut effugiat
dolorem, si id summum malum esse decreverit? quis 10
autem non miser non modo tunc, cum premetur sum-
mis doloribus, si in his est summum malum, sed
etiam cum sciet id sibi posse evenire? et quis est, cui
non possit? ita fit, ut omnino nemo esse possit bea-
tus. Metrodorus quidem perfecte eum beatum putat, 17.1
cui corpus bene constitutum sit et exploratum ita sem-
per fore. quis autem est iste, cui id exploratum possit
esse? Epicurus vero ea dicit, ut mihi quidem risus
captare videatur. adfirmat enim quodam loco, si ura- 5
tur sapiens, si crucietur—expectas fortasse, dum
dicat: 'patietur, perferet, non succumbet'; magna me-
hercule laus et eo ipso, per quem iuravi, Hercule, di-
gna; sed Epicuro, homini aspero et duro, non est hoc
satis: in Phalaridis tauro si erit, dicet: 'quam suave 10
est, quam hoc non curo!' suave etiam? an parum est,
si non amarum? at id quidem illi ipsi, qui dolorem
malum esse negant, non solent dicere, cuiquam suave
esse cruciari: asperum, difficile, odiosum, contra na-
turam dicunt, nec tamen malum. hic, qui solum hoc 15
malum dicit et malorum omnium extremum, sapien-
tem censet id suave dicturum. ego a te non postulo, 18.1
ut dolorem eisdem verbis adficias quibus voluptatem
Epicurus, homo, ut scis, voluptarius. ille dixerit sane
idem in Phalaridis tauro, quod, si esset in lectulo;
ego tantam vim non tribuo sapientiae contra dolo- 5
rem. si fortis est in perferendo, officio satis est; ut
laetetur etiam, non postulo. tristis enim res est sine
dubio, aspera, amara, inimica naturae, ad patiendum
tolerandumque difficilis.