Libidinem vero laudare cuius est libidinis? Themi- 4.55.11
stoclem mihi et Demosthenen profertis, additis Py-
thagoran Democritum Platonem. quid? vos studia
libidinem vocatis? quae vel optimarum rerum, ut ea
sunt quae profertis, sedata tamen et tranquilla esse 15
debent. Iam aegritudinem laudare, unam rem maxime
detestabilem, quorum est tandem philosophorum? at
commode dixit Afranius: 'dum modo doleat aliquid,
doleat quidlibet.' dixit enim de adulescente perdito
ac dissoluto, nos autem de constanti viro ac sapienti 20
quaerimus. et quidem ipsam illam iram centurio ha-
beat aut signifer vel ceteri, de quibus dici non necesse
est, ne rhetorum aperiamus mysteria. utile est enim
uti motu animi, qui uti ratione non potest. nos autem,
ut testificor saepe, de sapiente quaerimus. At etiam 56.1
aemulari utile est, obtrectare, misereri. cur misereare
potius quam feras opem, si id facere possis? an sine
misericordia liberales esse non possumus? non enim
suscipere ipsi aegritudines propter alios debemus, sed 5
alios, si possumus, levare aegritudine. obtrectare vero
alteri aut illa vitiosa aemulatione, quae rivalitati si-
milis est, aemulari quid habet utilitatis, cum sit aemu-
lantis angi alieno bono quod ipse non habeat, obtrec-
tantis autem angi alieno bono, quod id etiam alius 10
habeat? qui id adprobari possit, aegritudinem susci-
pere pro experientia, si quid habere velis? nam solum
habere velle summa dementia est.
  Mediocritates autem malorum quis laudare recte 57.1
possit? quis enim potest, in quo libido cupiditasve sit,
non libidinosus et cupidus esse? in quo ira, non ira-
cundus? in quo angor, non anxius? in quo timor, non
timidus? libidinosum igitur et iracundum et anxium 5
et timidum censemus esse sapientem? de cuius ex-
cellentia multa quidem dici quamvis fuse lateque pos-
sunt, sed brevissime illo modo, sapientiam esse rerum
divinarum et humanarum scientiam cognitionemque,
quae cuiusque rei causa sit; ex quo efficitur, ut di- 10
vina imitetur, humana omnia inferiora virtute ducat.
in hanc tu igitur tamquam in mare, quod est ventis
subiectum, perturbationem cadere tibi dixisti videri?
quid est quod tantam gravitatem constantiamque per-
turbet? an inprovisum aliquid aut repentinum? quid 15
potest accidere tale ei, cui nihil, quod homini evenire
possit<, non praemeditatum sit>? nam quod aiunt ni-
mia resecari oportere, naturalia relinqui, quid tandem
potest esse naturale, quod idem nimium esse possit?
sunt enim omnia ista ex errorum orta radicibus, quae 20
evellenda et extrahenda penitus, non circumcidenda
nec amputanda sunt.