| Non mehercule augendi criminis causa, iudices, dicam, | 2.3.46.7 |
| sed, quem ipse accepi oculis animoque sensum, hunc vere | |
| apud vos et, ut potero, planissime exponam. Nam cum | 47.1 |
| quadriennio post in Siciliam venissem, sic mihi adfecta visa | |
| est ut eae terrae solent in quibus bellum acerbum diutur- | |
| numque versatum est. Quos ego campos antea collisque | |
| nitidissimos viridissimosque vidissem, hos ita vastatos | 5 |
| nunc ac desertos videbam ut ager ipse cultorem deside- | |
| rare ac lugere dominum videretur. Herbitensis ager et | |
| Hennensis, Murgentinus, Assorinus, Imacharensis, Agyri- | |
| nensis ita relictus erat ex maxima parte ut non solum | |
| iugorum sed etiam dominorum multitudinem quaereremus; | 10 |
| Aetnensis vero ager, qui solebat esse cultissimus, et, quod | |
| caput est rei frumentariae, campus Leontinus,—cuius antea | |
| species haec erat ut, cum obsitum vidisses, annonae cari- | |
| tatem non vererere,—sic erat deformis atque horridus ut in | |
| uberrima Siciliae parte Siciliam quaereremus; labefactarat | 15 |
| enim vehementer aratores iam superior annus, proximus | |
| vero funditus everterat. Tu mihi etiam audes mentionem | 48.1 |
| facere decumarum? tu in tanta improbitate, in tanta | |
| acerbitate, in tot ac tantis iniuriis, cum in arationibus et in | |
| earum rerum iure provincia Sicilia consistat, eversis funditus | |
| aratoribus, relictis agris, cum in provincia tam locuplete | 5 |
| ac referta non modo rem sed ne spem quidem ullam | |
| reliquam cuiquam feceris, aliquid te populare putabis | |
| habere cum dices te pluris quam ceteros decumas vendi- | |
| disse? Quasi vero aut populus Romanus hoc voluerit aut | |
| senatus hoc tibi mandaverit, ut, cum omnis aratorum | 10 |
| fortunas decumarum nomine eriperes, in posterum fructu | |
| illo commodoque rei frumentariae populum Romanum | |
| privares, deinde, si quam partem tuae praedae ad summam | |
| decumarum addidisses, bene de re publica, bene de populo | |
| Romano meritus viderere. | 15 |