| An tibi unius anni aut bienni ratio fuit habenda, salus | 2.3.43.1 |
| provinciae, commoda rei frumentariae, ratio rei publicae in | |
| posteritatem fuit neglegenda? Cum rem ita constitutam | |
| accepisses ut et populo Romano satis frumenti ex Sicilia | |
| suppeditaretur et aratoribus tamen arare atque agros colere | 5 |
| expediret, quid effecisti, quid adsecutus es? Vt populo | |
| Romano nescio quid te praetore ad decumas accederet, | |
| deserendas arationes relinquendasque curasti. Successit | |
| tibi L. Metellus. Tu innocentior quam Metellus? tu | |
| laudis et honoris cupidior? Tibi enim consulatus quaere- | 10 |
| batur, Metello paternus honos et avitus neglegebatur. Multo | |
| minoris vendidit non modo quam tu, sed etiam quam qui | |
| ante te vendiderunt. Quaero, si ipse excogitare non | |
| potuerat quem ad modum quam plurimo venderet, ne tua | |
| quidem recentia proximi praetoris vestigia persequi poterat, | 15 |
| ut tuis praeclaris abs te principe inventis et excogitatis | |
| edictis atque institutis uteretur? Ille vero tum se minime | 44.1 |
| Metellum fore putavit si te ulla in re imitatus esset; qui ab | |
| urbe Roma, quod nemo umquam post hominum memoriam | |
| fecit, cum sibi in provinciam proficiscendum putaret, litteras | |
| ad Siciliae civitates miserit, per quas hortatur et rogat ut | 5 |
| arent, ut serant. In beneficio praetor hoc petit aliquanto | |
| ante adventum suum et simul ostendit se lege Hieronica | |
| venditurum, hoc est in omni ratione decumarum nihil istius | |
| simile facturum. Atque haec non cupiditate aliqua scribit | |
| inductus ut in alienam provinciam mittat litteras ante | 10 |
| tempus, sed consilio, ne, si tempus sationis praeterisset, | |
| granum ex provincia Sicilia nullum haberemus. Cognoscite | 45.1 |
| Metelli litteras. Recita. Epistvla L. Metelli. | |
| Hae litterae, iudices, L. Metelli, quas audistis, hoc | |
| quantum est ex Sicilia frumenti hornotini exaraverunt: | |
| glebam commosset in agro decumano Siciliae nemo, si | 5 |
| Metellus hanc epistulam non misisset. Quid? Metello | |
| divinitus hoc venit in mentem an ab Siculis, qui Romam | |
| frequentissimi convenerant, negotiatoribusque Siciliae doctus | |
| est? quorum quanti conventus ad Marcellos, antiquissimos | |
| Siciliae patronos, quanti ad Cn. Pompeium tum consulem | 10 |
| designatum, ceterosque illius provinciae necessarios fieri | |
| soliti sint, quis ignorat? quod quidem, iudices, nullo | |
| umquam de homine factum est, ut absens accusaretur ab | |
| iis palam quorum in bona liberosque summum imperium | |
| potestatemque haberet. Tanta vis erat iniuriarum ut | 15 |
| homines quidvis perpeti quam non de istius improbitate | |
| deplorare et conqueri mallent. Quas litteras cum ad | 46.1 |
| omnis civitates prope suppliciter misisset Metellus, | |
| tamen antiquum modum sationis nulla ex parte adsequi | |
| potuit; diffugerant enim permulti, id quod ostendam, | |
| nec solum arationes sed etiam sedes suas patrias istius | 5 |
| iniuriis exagitati reliquerant. |