| 'Magno,' inquit, 'decumas vendidi.' Quid ais? an tu | 2.3.40.9 |
| decumas, homo audacissime atque amentissime, vendidisti? | 10 |
| Tu partis eas quas te senatus populusque Romanus voluit, | |
| an fructus integros atque adeo bona fortunasque aratorum | |
| omnis vendidisti? Si palam praeco iussu tuo praedicasset | |
| non decumas frumenti sed dimidias venire partis, et ita | |
| emptores accessissent ut ad dimidias partis emendas, si | 15 |
| pluris vendidisses tu dimidias quam ceteri decumas, cuinam | |
| mirum videretur? Quid? si praeco decumas pronuntiavit, re | |
| vera,—hoc est lege, edicto, condicione,—plus etiam quam | |
| dimidiae venierunt, tamen hoc tibi praeclarum putabis, te | |
| pluris quod non licebat quam ceteros quod oportebat vendi- | 20 |
| disse? Pluris decumas vendidisti quam ceteri. Quibus | 41.1 |
| rebus id adsecutus es? innocentia? Aspice aedem Castoris; | |
| deinde, si audes, fac mentionem innocentiae. Diligentia? | |
| Codicis lituras tui contemplare in Stheni Thermitani | |
| nomine; deinde aude te dicere diligentem. Ingenio? | 5 |
| Qui testis interrogare priore actione nolueris et iis tacitus | |
| os tuum praebere malueris, quamvis et te et patronos tuos | |
| ingeniosos esse dicito. Quare igitur id quod ais adse- | |
| cutus es? Magna est laus si superiores consilio vicisti, | |
| posterioribus exemplum atque auctoritatem reliquisti. Tibi | 10 |
| fortasse idoneus fuit nemo quem imitarere; at te videlicet | |
| inventorem rerum optimarum ac principem imitabuntur | |
| omnes. Quis arator te praetore decumam dedit? quis | 42.1 |
| duas? quis non maximo se adfectum beneficio putavit cum | |
| tribus decumis pro una defungeretur, praeter paucos qui | |
| propter societatem furtorum tuorum nihil omnino dederunt? | |
| Vide inter importunitatem tuam senatusque bonitatem quid | 5 |
| intersit. Senatus cum temporibus rei publicae cogitur ut | |
| decernat ut alterae decumae exigantur, ita decernit ut pro | |
| his decumis pecunia solvatur aratoribus, ut, quod plus | |
| sumitur quam debetur, id emi non auferri putetur: tu cum | |
| tot decumas non senatus consulto, sed novis edictis tuis | 10 |
| nefariisque institutis exigeres et eriperes, magnum te fecisse | |
| arbitrare si pluris vendideris quam L. Hortensius, pater | |
| istius Q. Hortensi, quam Cn. Pompeius, quam C. Marcellus, | |
| qui ab aequitate, ab lege, ab institutis non recesserunt? |