| Iam vero illud non solum contra legem Hieronicam nec | 2.3.38.1 |
| solum contra consuetudinem superiorum, sed etiam contra | |
| omnia iura Siculorum, quae habent a senatu populoque | |
| Romano, ne quis extra suum forum vadimonium promittere | |
| cogatur. Statuit iste ut arator decumano quo vellet decu- | 5 |
| manus vadimonium promitteret, ut hic quoque Apronio, | |
| cum ex Leontino usque Lilybaeum aliquem vadaretur, ex | |
| miseris aratoribus calumniandi quaestus accederet. Quam- | |
| quam illa fuit ad calumniam singulari consilio reperta ratio, | |
| quod edixerat ut aratores iugera sationum suarum profite- | 10 |
| rentur. Quae res cum ad pactiones iniquissimas magnam | |
| vim habuit, sicut ostendam, neque ad ullam utilitatem rei | |
| publicae pertinuit, tum vero ad calumnias, in quas omnes | |
| inciderent quos vellet Apronius. Vt enim quisque contra | 39.1 |
| voluntatem eius dixerat, ita in eum iudicium de professione | |
| iugerum postulabatur, cuius iudici metu magnus a multis | |
| frumenti numerus ablatus magnaeque pecuniae coactae | |
| sunt; non quo iugerum numerum vere profiteri esset | 5 |
| difficile aut amplius etiam profiteri, quid enim in eo peri- | |
| culi esse posset? sed causa erat iudici postulandi quod ex | |
| edicto professus non esset. Iudicium autem quod fuerit | |
| isto praetore, si quae cohors et qui comitatus fuerit memi- | |
| nistis, scire debetis. Quid igitur est quod ex hac iniquitate | 10 |
| novorum edictorum intellegi velim, iudices? Iniuriamne | |
| factam sociis? at videtis. Auctoritatem superiorum re- | |
| pudiatam? non audebit negare. Tantum Apronium isto | 40.1 |
| praetore potuisse? confiteatur necesse est. Sed vos fortasse, | |
| quod vos lex commonet, id in hoc loco quaeretis, num quas | |
| ex hisce rebus pecunias ceperit. Docebo cepisse maximas, | |
| omnisque eas iniquitates de quibus antea dixi sui quaestus | 5 |
| causa constituisse vincam, si prius illud propugnaculum quo | |
| contra omnis meos impetus usurum se putat ex defensione | |
| eius deiecero. |