| Illa vero praeclara est clausula edicti, quod omnium | 2.3.35.1 |
| controversiarum quae essent inter aratorem et decumanum, | |
| si uter velit, edicit se recuperatores daturum. Primum | |
| quae potest esse controversia, cum is qui petere debet | |
| aufert, et cum is non quantum debetur sed quantum com- | 5 |
| modum est aufert, ille autem unde ablatum est iudicio | |
| suum recuperare nullo modo potest? Deinde in hoc homo | |
| luteus etiam callidus ac veterator esse vult, quod ita scribit, | |
| Si vter volet, recvperatores dabo. Quam lepide se | |
| furari putat! Vtrique facit potestatem, sed utrum ita scri- | 10 |
| pserit, 'si uter volet' an 'si decumanus volet,' nihil interest; | |
| arator enim tuos istos recuperatores numquam volet. | |
| Quid? illa cuius modi sunt quae ex tempore ab Apronio | 36.1 |
| admonitus edixit? Q. Septicio, honestissimo equite Romano, | |
| resistente Apronio et adfirmante se plus decuma non datu- | |
| rum, exoritur peculiare edictum repentinum, ne quis fru- | |
| mentum de area tolleret antequam cum decumano pactus | 5 |
| esset. Ferebat hanc quoque iniquitatem Septicius et imbri | |
| frumentum corrumpi in area patiebatur, cum illud edictum | |
| repente uberrimum et quaestuosissimum nascitur, ut ante | |
| Kalendas Sextilis omnis decumas ad aquam deportatas | |
| haberent. Hoc edicto non Siculi, nam eos quidem superio- | 37.1 |
| ribus edictis satis perdiderat atque adflixerat, sed isti ipsi | |
| equites Romani qui suum ius retinere se contra Apronium | |
| posse erant arbitrati, splendidi homines et aliis praetoribus | |
| gratiosi, vincti Apronio traditi sunt. Attendite enim cuius | 5 |
| modi edicta sint. Ne tollat, inquit, ex area, nisi erit | |
| pactvs. Satis haec magna vis est ad inique paciscendum; | |
| malo enim plus dare quam non mature ex area tollere. At | |
| ista vis Septicium et non nullos Septici similis non coercet, | |
| qui ita dicunt, 'Non tollam potius quam paciscar.' His | 10 |
| hoc opponitur, 'Deportatum habeas ante Kalendas Sextilis.' | |
| Deportabo igitur. 'Nisi pactus eris, non commovebis.' Sic | |
| deportandi dies praestituta tollere cogebat ex area: pro- | |
| hibitio tollendi, nisi pactus esset, vim adhibebat pactioni, | |
| non voluntatem. | 15 |