| Hanc tu licentiam diripiendorum aratorum cum decu- | 2.3.32.1 |
| manis, hoc est cum Apronio permisisses, ut quantum vellet | |
| posceret, quantum poposcisset auferret, hoc tibi defensionis | |
| ad iudicium tuum comparabas, habuisse te edictum recu- | |
| peratores daturum in octuplum? Si mehercule ex omni | 5 |
| copia conventus Syracusani, splendidissimorum honestissi- | |
| morumque hominum, faceres potestatem aratori non modo | |
| reiciendi sed etiam sumendi recuperatores, tamen hoc | |
| novum genus iniuriae ferre nemo posset, te, cum tuos | |
| omnis fructus publicano tradidisses et rem de manibus | 10 |
| amisisses, tum bona tua repetere ac persequi lite atque | |
| iudicio. Cum vero verbo iudicium sit in edicto, re quidem | 33.1 |
| vera tuorum comitum, hominum nequissimorum, conlusio | |
| cum decumanis, sociis tuis atque adeo procuratoribus, tamen | |
| audes ullius mentionem iudici facere? praesertim cum id | |
| non modo oratione mea sed etiam re ipsa refellatur, quod | 5 |
| in tantis incommodis aratorum iniuriisque decumanorum | |
| nullum ex isto praeclaro edicto non modo factum sed ne | |
| postulatum quidem iudicium invenitur. | |
| Erit tamen in aratores lenior quam videtur. Nam qui in | 34.1 |
| decumanos octupli iudicium se daturum edixit, idem habuit | |
| in edicto se in aratorem in quadruplum daturum. Quis | |
| hunc audet dicere aratoribus infestum aut inimicum fuisse? | |
| quanto lenior est quam in publicanum! Edixit ut, quod | 5 |
| decumanus edidisset sibi dari oportere, id ab aratore magi- | |
| stratus Siculus exigeret. Quid est reliqui iudici quod in | |
| aratorem dari possit? 'Non malum est,' inquit, 'esse | |
| istam formidinem, ut, cum exactum sit ab aratore, tamen | |
| ne se commoveat reliquus metus iudici sit.' Si iudicio | 10 |
| vis a me exigere, remove Siculum magistratum: si hanc | |
| vim adhibes, quid opus est iudicio? Quis porro erit quin | |
| malit decumanis tuis dare quod poposcerint, quam ab | |
| adseculis tuis quadruplo condemnari? |