| Atque ut intellegatis cuius modi ista iudicia in octuplum, | 2.3.29.1 |
| cuius modi istius de cohorte recuperatores existimati sint, | |
| sic attendite. Ecquem putatis decumanum, hac licentia | |
| permissa ut tantum ab aratore quantum poposcisset au- | |
| ferret, plus quam deberetur poposcisse? Considerate cum | 5 |
| vestris animis vosmet ipsi ecquem putetis, praesertim cum | |
| id non solum avaritia sed etiam imprudentia accidere po- | |
| tuerit. Multos necesse est. At ego omnis dico plus, ac | |
| multo plus, quam decumam abstulisse. Cedo mihi unum | |
| ex triennio praeturae tuae qui octupli damnatus sit. | 10 |
| Damnatus? immo vero in quem iudicium ex edicto tuo | |
| postulatum sit. Nemo erat videlicet aratorum qui iniuriam | |
| sibi factam queri posset, nemo decumanorum qui grano | |
| amplius sibi quam deberetur deberi professus esset. Immo | |
| vero contra rapiebat et asportabat quantum a quoque | 15 |
| volebat Apronius, omnibus autem locis aratores spoliati ac | |
| vexati querebantur; neque tamen ullum iudicium reperietur. | |
| Quid est hoc? Tot viri fortes honesti gratiosi, tot Siculi, | 30.1 |
| tot equites Romani, ab homine nequissimo ac turpissimo | |
| laesi poenam octupli sine ulla dubitatione commissam non | |
| persequebantur? Quae causa, quae ratio est? una illa, | |
| iudices, quam videtis, quod ultro etiam inlusos se et inrisos | 5 |
| ab iudicio discessuros videbant. Etenim quod esset iudi- | |
| cium, cum ex Verris turpissimo flagitiosissimoque comitatu | |
| tres recuperatorum nomine adsedissent adseculae istius, | |
| non a patre ei traditi sed a meretricula commendati? | |
| Ageret videlicet causam arator; nihil sibi frumenti ab | 31.1 |
| Apronio relictum, bona sua etiam direpta, se pulsatum | |
| verberatumque diceret; conferrent viri boni capita, de | |
| comissatione loquerentur inter se ac de mulierculis, si quas | |
| a praetore abeuntis possent deprehendere; res agi videretur. | 5 |
| Surrexisset Apronius, nova dignitas publicani, non ut decu- | |
| manus squaloris plenus ac pulveris, sed unguentis oblitus, | |
| vino vigiliisque languidus; omnia primo motu ac spiritu | |
| suo vini unguenti corporis odore complesset. Dixisset | |
| haec quae volgo dicere solebat, non se decumas emisse, | 10 |
| sed bona fortunasque aratorum, non se decumanum esse | |
| Apronium, sed Verrem alterum dominum illorum ac tyran- | |
| num. Quae cum dixisset, illi viri optimi de cohorte istius | |
| recuperatores non de absolvendo Apronio deliberarent, sed | |
| quaererent ecquo modo petitorem ipsum Apronio con- | 15 |
| demnare possent. |