| Primum edictum, iudices, audite praeclarum: Quantum | 2.3.25.1 |
| decumanus edidisset aratorem sibi decumae dare oportere, | |
| ut tantum arator decumano dare cogeretur. Quo modo? | |
| Quantum poposcerit Apronius, dato. Quid est hoc? utrum | |
| praetoris institutum in socios an in hostis victos insani | 5 |
| edictum atque imperium tyranni? Ego tantundem dabo | |
| quantum ille poposcerit? poscet omne quantum exaravero. | |
| Quid omne? plus immo etiam, inquit, si volet. Quid tum? | |
| quid censes? Aut dabis aut contra edictum fecisse damna- | |
| bere. Per deos immortalis, quid est hoc? veri enim simile | 10 |
| non est. Sic mihi persuadeo, iudices, tametsi omnia in | 26.1 |
| istum hominem convenire putetis, tamen hoc vobis falsum | |
| videri. Ego enim, cum hoc tota Sicilia diceret, tamen | |
| adfirmare non auderem, si haec edicta non ex ipsius tabulis | |
| totidem verbis recitare possem, sicuti faciam. Da, quaeso, | 5 |
| scribae, recitet ex codice professionem. Recita. Edictvm | |
| de professione. Negat me recitare totum; nam id signi- | |
| ficare nutu videtur. Quid praetereo? an illud, ubi caves | |
| tamen Siculis et miseros respicis aratores? dicis enim te in | |
| decumanum, si plus abstulerit quam debitum sit, in octu- | 10 |
| plum iudicium daturum. Nihil mihi placet praetermitti; | |
| recita hoc quoque quod postulat totum. Recita. Edictvm | |
| de ivdicio in octvplvm. Iudicio ut arator decumanum | |
| persequatur? Miserum atque iniquum! Ex agro homines | |
| traducis in forum, ab aratro ad subsellia, ab usu rerum | 15 |
| rusticarum ad insolitam litem atque iudicium? Cum | 27.1 |
| omnibus in aliis vectigalibus, Asiae Macedoniae Hispaniae | |
| Galliae Africae Sardiniae, ipsius Italiae quae vectigalia sunt | |
| —cum in his, inquam, rebus omnibus publicanus petitor ac | |
| pignerator, non ereptor neque possessor soleat esse, tu de | 5 |
| optimo, de iustissimo, de honestissimo genere hominum, | |
| hoc est de aratoribus, ea iura constituebas quae omnibus | |
| aliis essent contraria? Vtrum est aequius, decumanum | |
| petere an aratorem repetere? iudicium integra re an perdita | |
| fieri? eum qui manu quaesierit, an eum qui digito sit | 10 |
| licitus possidere? Quid? qui singulis iugis arant, qui ab | |
| opere ipsi non recedunt,—quo in numero magnus ante te | |
| praetorem numerus ac magna multitudo Siculorum fuit,— | |
| quid facient cum dederint Apronio quod poposcerit? relin- | |
| quent arationes, relinquent Larem familiarem suum? | 15 |
| venient Syracusas, ut te praetore videlicet aequo iure | |
| Apronium, delicias ac vitam tuam, iudicio recuperatorio | |
| persequantur? Verum esto: reperietur aliqui fortis et | 28.1 |
| experiens arator, qui, cum tantum dederit decumano quan- | |
| tum ille deberi dixerit, iudicio repetat et poenam octupli | |
| persequatur: exspecto vim edicti, severitatem praetoris: | |
| faveo aratori, cupio octupli damnari Apronium. Quid | 5 |
| tandem postulat arator? nihil nisi ex edicto iudicium in | |
| octuplum. Quid Apronius? non recusat. Quid praetor? | |
| iubet recuperatores reicere. 'Decurias scribamus.' Quas | |
| decurias? 'de cohorte mea reicies,' inquit. 'Quid? ista | |
| cohors quorum hominum est?' Volusi haruspicis et | 10 |
| Corneli medici et horum canum quos tribunal meum vides | |
| lambere; nam de conventu nullum umquam iudicem nec | |
| recuperatorem dedit; iniquos decumanis aiebat omnis esse | |
| qui ullam agri glebam possiderent. Veniendum erat ad eos | |
| contra Apronium qui nondum Aproniani convivi crapulam | 15 |
| exhalassent. O praeclarum et commemorandum iudicium! | |
| o severum edictum! o tutum perfugium aratorum! |