| Cum haec essent ita constituta, Verres tot annis atque | 2.3.21.1 |
| adeo saeculis tot inventus est qui haec non commutaret | |
| sed everteret, eaque quae iam diu ad salutem sociorum | |
| utilitatemque rei publicae composita comparataque essent | |
| ad suos improbissimos quaestus converteret; qui primum | 5 |
| certos instituerit nomine decumanos, re vera ministros ac | |
| satellites cupiditatum suarum, per quos ostendam sic pro- | |
| vinciam per triennium vexatam atque vastatam, iudices, ut | |
| eam multis annis multorum innocentia sapientiaque recreare | |
| nequeamus. Eorum omnium qui decumani vocabantur | 22.1 |
| princeps erat Q. ille Apronius, quem videtis; de cuius | |
| improbitate singulari gravissimarum legationum querimo- | |
| nias audivistis. Aspicite, iudices, vultum hominis et | |
| aspectum, et ex ea contumacia quam hic in perditis rebus | 5 |
| retinet illos eius spiritus Siciliensis quos fuisse putetis | |
| [cogitate ac] recordamini. Hic est Apronius quem in pro- | |
| vincia tota Verres, cum undique nequissimos homines con- | |
| quisisset, et cum ipse secum sui similis duxisset non parum | |
| multos, nequitia luxuria audacia sui simillimum iudicavit; | 10 |
| itaque istos inter se perbrevi tempore non res, non ratio, non | |
| commendatio aliqua, sed studiorum turpitudo similitudoque | |
| coniunxit. Verris mores improbos impurosque nostis: | 23.1 |
| fingite vobis si potestis, aliquem qui in omnibus isti rebus | |
| par ad omnium flagitiorum nefarias libidines esse possit; is | |
| erit Apronius ille qui, ut ipse non solum vita sed corpore | |
| atque ore significat, immensa aliqua vorago est aut gurges | 5 |
| vitiorum turpitudinumque omnium. Hunc in omnibus | |
| stupris, hunc in fanorum expilationibus, hunc in impuris | |
| conviviis principem adhibebat; tantamque habet morum | |
| similitudo coniunctionem atque concordiam ut Apronius, | |
| qui aliis inhumanus ac barbarus, isti uni commodus ac | 10 |
| disertus videretur; ut quem omnes odissent neque videre | |
| vellent, sine eo iste esse non posset; ut cum alii ne con- | |
| viviis quidem isdem quibus Apronius, hic isdem etiam | |
| poculis uteretur; postremo ut odor Aproni taeterrimus oris | |
| et corporis,—quem, ut aiunt, ne bestiae quidem ferre | 15 |
| possent,—uni isti suavis et iucundus videretur. Ille erat | |
| in tribunali proximus, in cubiculo solus, in convivio do- | |
| minus, ac tum maxime cum accubante praetextato praetoris | |
| filio saltare in convivio nudus coeperat. Hunc, uti dicere | 24.1 |
| institui, principem Verres ad fortunas aratorum vexandas | |
| diripiendasque esse voluit: huius audaciae nequitiae crude- | |
| litati fidelissimos socios optimosque civis scitote hoc prae- | |
| tore traditos, iudices, atque addictos fuisse novis institutis | 5 |
| et edictis, tota Hieronica lege, quem ad modum antea dixi, | |
| reiecta ac repudiata. |