| Atque perinde loquor quasi in eo sit iniquitas eius | 2.3.48.16 |
| reprehendenda, quod propter gloriae cupiditatem, ut aliquos | |
| summa frumenti decumani vinceret, acerbiorem legem, | |
| duriora edicta interposuerit, omnium superiorum auctori- | 49.1 |
| tatem repudiarit. Magno tu decumas vendidisti. Quid? | |
| si doceo te non minus domum tuam avertisse quam | |
| Romam misisse decumarum nomine, quid habet populare | |
| oratio tua, cum ex provincia populi Romani aequam | 5 |
| partem tu tibi sumpseris ac populo Romano miseris? | |
| Quid? si duabus partibus doceo te amplius frumenti abstu- | |
| lisse quam populo Romano misisse, tamenne putamus | |
| patronum tuum in hoc crimine cerviculam iactaturum et | |
| populo se ac coronae daturum? Haec vos antea, iudices, | 10 |
| audistis, verum fortasse ita audistis ut auctorem rumorem | |
| haberetis sermonemque omnium. Cognoscite nunc in- | |
| numerabilem pecuniam frumentario nomine ereptam, ut | |
| simul illam quoque eius vocem improbam agnoscatis qui | |
| se uno quaestu decumarum omnia sua pericula redem- | 15 |
| pturum esse dicebat. | |
| Audivimus hoc iam diu, iudices: nego quemquam esse | 50.1 |
| vestrum quin saepe audierit socios istius fuisse decumanos. | |
| Nihil aliud arbitror falso in istum esse dictum ab iis qui | |
| male de isto existimarint, nisi hoc. Nam socii putandi | |
| sunt quos inter res communicata est: ego rem totam | 5 |
| fortunasque aratorum omnis istius fuisse dico, Apronium | |
| Veneriosque servos,—quod isto praetore fuit novum genus | |
| publicanorum,—ceterosque decumanos procuratores istius | |
| quaestus et administros rapinarum fuisse dico. 'Quo modo | 51.1 |
| hoc doces?' Quo modo ex illa locatione columnarum | |
| docui istum esse praedatum: opinor, ex eo maxime quod | |
| iniquam legem novamque dixisset. Quis enim umquam | |
| conatus est iura omnia et consuetudinem omnium commu- | 5 |
| tare cum vituperatione sine quaestu? Pergam atque inse- | |
| quar longius. Iniqua lege vendebas, quo pluris venderes. | |
| Cur addictis iam et venditis decumis, cum iam ad summam | |
| decumarum nihil, ad tuum quaestum multum posset | |
| accedere, subito atque ex tempore nova nascebantur edicta? | 10 |
| Nam ut vadimonium decumano, quocumque is vellet, pro- | |
| mitteretur, ut ex area, nisi pactus esset, arator ne tolleret, ut | |
| ante Kalendas Sextilis decumas deportatas haberet, haec | |
| omnia iam venditis decumis anno tertio te edixisse dico; | |
| quae si rei publicae causa faceres, in vendundo essent | 15 |
| pronuntiata; quia tua causa faciebas, quod erat imprudentia | |
| praetermissum, id quaestu ac tempore admonitus repre- | |
| hendisti. Illud vero cui probari potest, te sine tuo quaestu, | 52.1 |
| ac maximo quaestu, tantam tuam infamiam, tantum capitis | |
| tui fortunarumque tuarum periculum neglexisse ut, cum | |
| totius Siciliae cotidie gemitus querimoniasque audires, | |
| cum, ut ipse dixisti, reum te fore putares, cum huiusce | 5 |
| iudici discrimen ab opinione tua non abhorreret, paterere | |
| tamen aratores indignissimis iniuriis vexari ac diripi? | |
| Profecto, quamquam es singulari crudelitate et audacia, tamen | |
| abs te totam abalienari provinciam, tot homines honestis- | |
| simos ac locupletissimos tibi inimicissimos fieri nolles, | 10 |
| nisi hanc rationem et cogitationem salutis tuae pecuniae | |
| cupiditas ac praesens illa praeda superaret. Etenim | 53.1 |
| quoniam summam ac numerum iniuriarum vobis, iudices, | |
| non possum expromere, singillatim autem de unius cuiusque | |
| incommodo dicere infinitum est, genera ipsa iniuriarum, | |
| quaeso, cognoscite. | 5 |