| Nympho est Centuripinus, homo gnavus et industrius, | 2.3.53.6 |
| experientissimus ac diligentissimus arator. Is cum arationes | |
| magnas conductas haberet, quod homines etiam locupletes, | |
| sicut ille est, in Sicilia facere consuerunt, easque magna | |
| impensa magnoque instrumento tueretur, tanta ab isto | 10 |
| iniquitate oppressus est ut non modo arationes relinqueret, | |
| sed etiam ex Sicilia profugeret Romamque una cum multis | |
| ab isto eiectis veniret. Fecit ut decumanus Nymphonem | |
| negaret ex edicto illo praeclaro, quod nullam ad aliam | |
| rem nisi ad huius modi quaestus pertinebat, numerum | 15 |
| iugerum professum esse. Nympho cum se vellet aequo iu- | 54.1 |
| dicio defendere, dat iste viros optimos recuperatores, eundem | |
| illum medicum Cornelium, is est Artemidorus Pergaeus, qui | |
| in sua patria dux isti quondam et magister ad spoliandum | |
| Dianae templum fuit, et haruspicem Volusium et Valerium | 5 |
| praeconem. Nympho antequam plane constitit condemna- | |
| tur. Quanti fortasse quaeritis. Nulla erat edicti poena | |
| certa: frumenti eius omnis quod in areis esset. Sic | |
| Apronius decumanus non decumam debitam, non fru- | |
| mentum remotum atque celatum, sed tritici vii milia | 10 |
| medimnum ex Nymphonis arationibus edicti poena, non | |
| redemptionis aliquo iure tollit. | |
| Xenonis Menaeni, nobilissimi hominis, uxoris fundus | 55.1 |
| erat colono locatus; colonus, quod decumanorum iniurias | |
| ferre non poterat, ex agro profugerat. Verres in Xenonem | |
| iudicium dabat illud suum damnatorium de iugerum pro- | |
| fessione. Xeno ad se pertinere negabat; fundum elocatum | 5 |
| esse dicebat. Dabat iste iudicium, Si pareret ivgera | |
| eivs fvndi plvra esse qvam colonvs esset professvs, | |
| tum uti Xeno damnaretur. Dicebat ille non modo se non | |
| arasse, id quod satis erat, sed nec dominum eius esse fundi | |
| nec locatorem; uxoris esse; eam ipsam suum negotium | 10 |
| gerere, ipsam locavisse. Defendebat Xenonem homo summo | |
| splendore et summa auctoritate praeditus, M. Cossutius. | |
| Iste nihilo minus iudicium HS iↄↄↄ dabat. Ille tametsi | |
| recuperatores de cohorte latronum sibi parari videbat, | |
| tamen iudicium se accepturum esse dicebat. Tum iste | 15 |
| maxima voce Veneriis imperat, ut Xeno audiret, dum res | |
| iudicetur hominem ut adservent; cum iudicata sit, ad se ut | |
| adducant; et illud simul ait, se non putare illum, si propter | |
| divitias poenam damnationis contemneret, etiam virgas con- | |
| tempturum. Hac ille vi et hoc metu adductus tantum | 20 |
| decumanis dedit quantum iste imperavit. |