| Polemarchus est Murgentinus, vir bonus atque honestus. | 2.3.56.1 |
| Ei cum pro iugeribus quinquaginta medimna dcc decumae | |
| imperarentur, quod recusabat, domum ad istum in ius | |
| eductus est, et, cum iste etiam cubaret, in cubiculum intro- | |
| ductus est, quod nisi mulieri et decumano patebat alii | 5 |
| nemini. Ibi cum pugnis et calcibus concisus esset, qui | |
| dcc medimnis decidere noluisset, mille promisit. Eubu- | |
| lidas est Grospus Centuripinus, homo cum virtute et nobili- | |
| tate domi suae, tum etiam pecunia princeps. Huic homini, | |
| iudices, honestissimae civitatis honestissimo non modo fru- | 10 |
| menti scitote sed etiam vitae et sanguinis tantum relictum | |
| esse quantum Aproni libido tulit; nam vi malo plagis | |
| adductus est ut frumenti daret, non quantum deberet, sed | |
| quantum cogeretur. Sostratus et Numenius et Nympho- | 57.1 |
| dorus eiusdem civitatis cum ex agris tres fratres consortes | |
| profugissent, quod iis plus frumenti imperabatur quam | |
| quantum exararant, hominibus coactis in eorum arationes | |
| Apronius venit, omne instrumentum diripuit, familiam | 5 |
| abduxit, pecus abegit. Postea cum ad eum Nymphodorus | |
| venisset Aetnam et oraret ut sibi sua restituerentur, homi- | |
| nem corripi ac suspendi iussit in oleastro quodam, quae | |
| est arbor, iudices, Aetnae in foro. Tam diu pependit in | |
| arbore socius amicusque populi Romani in sociorum urbe | 10 |
| ac foro, colonus aratorque vester, quam diu voluntas Aproni | |
| tulit. | |
| Genera iam dudum innumerabilium iniuriarum, iudices, | 58.1 |
| singulis nominibus profero, infinitam multitudinem iniuria- | |
| rum praetermitto. Vos ante oculos animosque vestros | |
| tota Sicilia decumanorum hos impetus, aratorum direptiones, | |
| huius importunitatem, Aproni regnum proponite. Con- | 5 |
| tempsit Siculos; non duxit homines nec ipsos ad perse- | |
| quendum vehementis fore, et vos eorum iniurias leviter | |
| laturos existimavit. Esto; falsam de illis habuit opinionem, | 59.1 |
| malam de vobis; verum tamen, cum de Siculis male mere- | |
| retur, civis Romanos coluit, iis indulsit, eorum voluntati et | |
| gratiae deditus fuit. Iste civis Romanos? At nullis ini- | |
| micior aut infestior fuit. Mitto vincla, mitto carcerem, | 5 |
| mitto verbera, mitto securis, crucem denique illam praeter- | |
| mitto quam iste civibus Romanis testem humanitatis in eos | |
| ac benivolentiae suae voluit esse,—mitto, inquam, haec | |
| omnia atque in aliud dicendi tempus reicio; de decumis, | |
| de civium Romanorum condicione in arationibus disputo; | 10 |
| qui quem ad modum essent accepti, iudices, audistis ex | |
| ipsis; bona sibi erepta esse dixerunt. Verum haec, quo- | 60.1 |
| niam eius modi causa fuit, ferenda sunt, nihil valuisse | |
| aequitatem, nihil consuetudinem; damna denique, iudices, | |
| nulla tanta sunt quae non viri fortes ac magno et libero | |
| animo adfecti ferenda arbitrentur. Quid si equitibus | 5 |
| Romanis non obscuris neque ignotis, sed honestis et in- | |
| lustribus manus ab Apronio isto praetore sine ulla dubita- | |
| tione adferebantur? Quid exspectatis, quid amplius a me | |
| dicendum putatis? An id agendum ut eo celerius de isto | |
| transigamus quo maturius ad Apronium possimus, id quod | 10 |
| ego illi iam in Sicilia pollicitus sum, pervenire? qui C. Ma- | |
| trinium, iudices, summa virtute hominem, summa industria, | |
| summa gratia, Leontinis in publico biduum tenuit. A Q. | |
| Apronio, iudices, homine in dedecore nato, ad turpitudinem | |
| educato, ad Verris flagitia libidinesque accommodato, | 15 |
| equitem Romanum scitote biduum cibo tectoque prohi- | |
| bitum, biduum Leontinis in foro custodiis Aproni retentum | |
| atque adservatum, neque ante dimissum quam ad condicio- | |
| nem eius depectus est. |