| Nam quid ego de Q. Lollio, iudices, dicam, equite Ro- | 2.3.61.1 |
| mano spectato atque honesto? Clara res est quam dicturus | |
| sum, tota Sicilia celeberrima atque notissima. Qui cum | |
| araret in Aetnensi, cumque is ager Apronio cum ceteris | |
| agris esset traditus, equestri vetere illa auctoritate et gratia | 5 |
| fretus adfirmavit se decumanis plus quam deberet non | |
| daturum. Refertur eius sermo ad Apronium. Enim vero | |
| iste ridere ac mirari Lollium nihil de Matrinio, nihil de | |
| ceteris rebus audisse. Mittit ad hominem Venerios. Hoc | |
| quoque attendite, apparitores a praetore adsignatos habuisse | 10 |
| decumanum, si hoc mediocre argumentum videri potest | |
| istum decumanorum nomine ad suos quaestus esse abusum. | |
| Adducitur a Veneriis atque adeo attrahitur Lollius, com- | |
| modum cum Apronius e palaestra redisset, et in triclinio | |
| quod in foro Aetnae straverat recubuisset. Statuitur Lol- | 15 |
| lius in illo tempestivo gladiatorum convivio. Non meher- | 62.1 |
| cule haec quae loquor crederem, iudices, tametsi vulgo | |
| audieram, nisi mecum ipse senex, cum mihi atque huic | |
| voluntati accusationis meae lacrimans gratias ageret, summa | |
| cum auctoritate esset locutus. Statuitur, ut dico, eques | 5 |
| Romanus annos prope lxxxx natus in Aproni convivio, | |
| cum interea Apronius caput atque os suum unguento con- | |
| fricaret. 'Quid est, Lolli?' inquit; 'tu nisi malo coactus | |
| recte facere nescis?' Homo quid ageret, taceret respon- | |
| deret, quid faceret denique illa aetate et auctoritate prae- | 10 |
| ditus nesciebat. Apronius interea cenam ac pocula | |
| poscebat; servi autem eius, qui et moribus isdem essent | |
| quibus dominus et eodem genere ac loco nati, praeter | |
| oculos Lolli haec omnia ferebant. Ridere convivae, ca- | |
| chinnare ipse Apronius, nisi forte existimatis eum in vino | 15 |
| ac lu<do> non risisse qui nunc in periculo atque exitio suo | |
| risum tenere non possit. Ne multa, iudices: his contu- | |
| meliis scitote Q. Lollium coactum ad Aproni leges con- | |
| dicionesque venisse. Lollius aetate et morbo impeditus ad | 63.1 |
| testimonium dicendum venire non potuit. Quid opus est | |
| Lollio? Nemo hoc nescit, nemo tuorum amicorum, nemo | |
| abs te productus, nemo abs te interrogatus nunc se primum | |
| hoc dicet audire. M. Lollius, filius eius, adulescens le- | 5 |
| ctissimus, praesto est: huius verba audietis. Nam Q. Lol- | |
| lius, eius filius, qui Calidium accusavit, adulescens et bonus | |
| et fortis et in primis disertus, cum his iniuriis contumeliisque | |
| commotus in Siciliam esset profectus, in itinere occisus est. | |
| Cuius mortis causam fugitivi sustinent, re quidem vera | 10 |
| nemo in Sicilia dubitat quin eo sit occisus quod habere | |
| clausa non potuerit sua consilia de Verre. Iste porro non | |
| dubitabat quin is, qui alium antea studio adductus accu- | |
| sasset, sibi advenienti praesto esset futurus, cum esset | |
| parentis iniuriis et domestico dolore commotus. | 15 |