| Iamne intellegitis, iudices, quae pestis, quae immanitas | 2.3.64.1 |
| in vestra antiquissima fidelissima proximaque provincia | |
| versata sit? iam videtis quam ob causam Sicilia, tot homi- | |
| num antea furta rapinas iniquitates ignominiasque perpessa, | |
| hoc non potuerit novum ac singulare atque incredibile | 5 |
| genus iniuriarum contumeliarumque perferre? Iam omnes | |
| intellegunt cur universa provincia defensorem suae salutis | |
| eum quaesiverit cuius iste fidei diligentiae perseverantiae | |
| nulla ratione eripi possit. Tot iudiciis interfuistis, tot | |
| homines nocentis et improbos accusatos et vestra et supe- | 10 |
| riorum memoria scitis esse: ecquem vidistis, ecquem | |
| audistis in tantis furtis, in tam apertis, in tanta audacia, in | |
| tanta impudentia esse versatum? Apronius stipatores | 65.1 |
| Venerios secum habebat; ducebat eos circum civitates; | |
| publice sibi convivia parari, sterni triclinia, et in foro sterni | |
| iubebat; eo vocari homines honestissimos non solum | |
| Siculos sed etiam equites Romanos, ut, quicum vivere | 5 |
| nemo umquam nisi turpis impurusque voluisset, ad eius | |
| convivium spectatissimi atque honestissimi viri tenerentur. | |
| Haec tu, omnium mortalium profligatissime ac perditissime, | |
| cum scires, cum audires cotidie, cum videres, si sine tuo | |
| quaestu maximo fierent, cum tanto periculo tuo fieri pate- | 10 |
| rere atque concederes? Tantum apud te quaestus Aproni, | |
| tantum eius sermo inquinatissimus et blanditiae flagitiosae | |
| valuerunt ut numquam animum tuum cura tuarum fortu- | |
| narum cogitatioque tangeret? Cernitis, iudices, quod et | 66.1 |
| quantum incendium decumanorum impetu non solum per | |
| agros sed etiam per reliquas fortunas aratorum, neque solum | |
| per bona sed etiam per iura libertatis et civitatis isto prae- | |
| tore pervaserit. Videtis pendere alios ex arbore, pulsari alios, | 5 |
| <alios> autem verberari, porro alios in publico custodiri, destitui | |
| alios in convivio, condemnari alios a medico et praecone | |
| praetoris; bona tamen interea nihilo minus eorum omnium | |
| ex agris auferri ac diripi. Quid est hoc? populi Romani | |
| imperium? praetoriae leges, iudicia? [socios fidelis, pro- | 10 |
| vincia suburbana.] Nonne omnia potius eius modi sunt quae, | |
| si Athenio rex fugitivorum vicisset, in Sicilia non fecisset? | |
| Non, inquam, iudices, esset ullam partem istius nequitiae | |
| fugitivorum insolentia consecuta. |