| Hac lege, iudices, decumas vendidit Verres. Dicat licet | 2.3.70.1 |
| Hortensius, si volet, magno Verrem decumas vendidisse. | |
| Haec condicio fuit isto praetore aratorum, ut secum prae- | |
| clare agi arbitrarentur si vacuos agros Apronio tradere | |
| liceret; multas enim cruces propositas effugere cupiebant. | 5 |
| Quantum Apronius edidisset deberi, tantum ex edicto | |
| dandum erat. Etiamne si plus edidisset quam quantum | |
| natum esset? Etiam, quando magistratus ex istius edicto | |
| exigere debebant. At arator repetere poterat. Verum | |
| Artemidoro recuperatore. Quid si minus dedisset arator | 10 |
| quam poposcisset Apronius? Iudicium in aratorem in | |
| quadruplum. Ex quo iudicum numero? Ex cohorte | |
| praetoria praeclara hominum honestissimorum. Quid | |
| amplius? Minus te iugerum professum esse dico: recu- | |
| peratores reice, quod adversus edictum feceris. Ex quo | 15 |
| numero? Ex eadem cohorte. Quid erit extremum? Si da- | |
| mnatus eris, atque adeo cum damnatus eris,—nam dubitatio | |
| damnationis illis recuperatoribus quae poterat esse?—virgis | |
| te ad necem caedi necesse erit. His legibus, his condicio- | |
| nibus erit quisquam tam stultus qui decumas venisse arbi- | 20 |
| tretur, qui aratori novem partis reliquas factas esse existimet, | |
| qui non intellegat istum sibi quaestui praedaeque habuisse | |
| bona possessiones fortunasque aratorum? Virgarum metu | |
| Agyrinenses quod imperatum esset facturos se esse dixerunt. | |
| Accipite nunc quid imperarit, et dissimulate, si potestis, | 71.1 |
| vos intellegere ipsum praetorem, id quod tota Sicilia per- | |
| spexit, redemptorem decumarum atque adeo aratorum | |
| dominum ac regem fuisse. Imperat Agyrinensibus ut | |
| decumas ipsi publice accipiant, Apronio lucrum dent. Si | 5 |
| magno emerat, quoniam tu es qui diligentissime pretia | |
| exquisisti, qui, ut ais, magno vendidisti, quare putabas | |
| emptori lucrum addi oportere? Esto, putabas: quam ob | |
| rem imperabas ut adderent? quid est aliud capere et con- | |
| ciliare pecunias, in quo te lex tenet, si hoc non est, vi atque | 10 |
| imperio cogere invitos lucrum dare alteri, hoc est pecuniam | |
| dare? Quid tum? Apronio, deliciis praetoris, lucelli | 72.1 |
| aliquid iussi sunt dare. Putatote Apronio datum, si Apro- | |
| nianum lucellum ac non praetoria praeda vobis videbitur. | |
| Imperas ut decumas accipiant, Apronio dent lucri tritici | |
| medimnum xxxiii. Quid est hoc? Vna civitas ex uno | 5 |
| agro plebis Romanae prope menstrua cibaria praetoris im- | |
| perio donare Apronio cogitur. Tu magno decumas vendi- | |
| disti, cum tantum lucri decumano sit datum? Profecto, si | |
| pretium exquisisses diligenter tum cum vendebas, x me- | |
| dimnum potius addidissent quam HS dc postea. Magna | 10 |
| praeda videtur: audite reliqua et diligenter attendite, quo | |
| minus miremini Siculos re necessaria coactos auxilium a | |
| patronis, ab consulibus, ab senatu, ab legibus, ab iudiciis | |
| petivisse. Vt probaret Apronius hoc triticum quod ei | 73.1 |
| dabatur, imperat Agyrinensibus Verres ut in medimna sin- | |
| gula dentur Apronio HS. Quid est hoc? tanto numero | |
| frumenti lucri nomine imperato et expresso, nummi prae- | |
| terea exiguntur ut probetur frumentum? An poterat non | 5 |
| modo Apronius, sed quivis, exercitui si metiendum esset, | |
| improbare Siculum frumentum, quod illi ex area, si vellet, | |
| admetiri licebat? Frumenti tantus numerus imperio tuo | |
| datur et cogitur. Non est satis; nummi praeterea impe- | |
| rantur. Dantur. Parum est. Pro decumis hordei alia | 10 |
| pecunia cogitur; iubes HS xxx lucri dari. Ita ab una | |
| civitate vi minis imperio iniuriaque praetoris eripiuntur | |
| tritici medimnum xxxiii et praeterea HS lx. At haec | |
| obscura sunt? aut, si omnes homines velint, obscura esse | |
| possunt? quae tu palam egisti, in conventu imperasti, | 15 |
| omnibus inspectantibus coegisti; qua de re Agyrinenses | |
| magistratus et quinque primi, quos tu tui quaestus causa | |
| evocaras, acta et imperia tua domum ad senatum suum | |
| renuntiaverunt; quorum renuntiatio legibus illorum litteris | |
| publicis mandata est; quorum legati, homines nobilissimi, | 20 |
| Romae sunt, qui hoc idem pro testimonio dixerunt! Co- | 74.1 |
| gnoscite Agyrinensium publicas litteras, deinde testimonium | |
| publicum civitatis. Recita. <Litterae pvblicae, testi- | |
| monivm pvblicvm.> Animadvertistis in hoc testimonio, | |
| iudices, Apollodorum, cui Pyragro cognomen est, prin- | 5 |
| cipem suae civitatis, lacrimantem testari ac dicere numquam | |
| post populi Romani nomen ab Siculis auditum et cognitum | |
| Agyrinensis contra quemquam infimum civem Romanum | |
| dixisse aut fecisse quippiam, qui nunc contra praetorem | |
| populi Romani magnis iniuriis et magno dolore publice | 10 |
| testimonium dicere cogerentur. Vni mehercule huic civi- | |
| tati, Verres, obsistere tua defensio non potest; tanta aucto- | |
| ritas est in eorum hominum fidelitate, tantus dolor in iniuria, | |
| tanta religio in testimonio. Verum non una te tantum, sed | |
| universae similibus adflictae iniuriis et incommodis civi- | 15 |
| tates legationibus ac testimoniis publicis persequuntur. |