| Etenim deinceps videamus Herbitensis civitas honesta | 2.3.75.1 |
| et antea copiosa quem ad modum spoliata ab isto ac vexata | |
| sit. At quorum hominum! summorum aratorum, remotissi- | |
| morum a foro, iudiciis, controversiis, quibus parcere et | |
| consulere, homo impurissime, et quod genus hominum | 5 |
| studiosissime conservare debuisti. Primo anno venierunt | |
| eius agri decumae tritici modium xviii. Atidius, istius | |
| item minister in decumis, cum emisset et praefecti nomine | |
| cum venisset Herbitam cum Veneriis, locusque ei publice | |
| quo deverteretur datus esset, coguntur Herbitenses ei lucri | 10 |
| dare tritici modium xxxviiiDCCC, cum decumae venissent | |
| tritici modium xviii. Atque hoc tantum lucri coguntur | |
| dare publice tum cum iam privatim aratores ex agris spoliati | |
| atque exagitati decumanorum iniuriis profugissent. Anno | 76.1 |
| secundo cum emisset Apronius decumas tritici modium | |
| xxvdccc et ipse Herbitam cum illa sua praedonum copia | |
| manuque venisset, populus publice coactus est ei conferre lucri | |
| tritici modium xxi et accessionis HS ∞ ∞. De accessione | 5 |
| dubito an Apronio ipsi data sit merces operae atque impu- | |
| dentiae: de tritici quidem numero tanto quis potest dubitare | |
| quin ad istum praedonem frumentarium sicut Agyrinense | |
| frumentum pervenerit? Anno tertio vero in hoc agro | |
| consuetudine usus est regia. Solere aiunt reges barbaros | 10 |
| Persarum ac Syrorum pluris uxores habere, his autem uxori- | |
| bus civitates attribuere hoc modo: haec civitas mulieri | |
| in redimiculum praebeat, haec in collum, haec in crinis. | |
| Ita populos habent universos non solum conscios libidinis | |
| suae, verum etiam administros. Eandem istius, qui se | 77.1 |
| regem Siculorum esse dicebat, licentiam libidinemque fuisse | |
| cognoscite. |