| Aeschrionis Syracusani uxor est Pipa, cuius nomen istius | 2.3.77.4 |
| nequitia tota Sicilia pervulgatum est; de qua muliere versus | 5 |
| plurimi supra tribunal et supra praetoris caput scribebantur. | |
| Hic Aeschrio, Pipae vir adumbratus, in Herbitensibus | |
| decumis novus instituitur publicanus. Herbitenses cum | |
| viderent, si ad Aeschrionem pretium resedisset, se ad | |
| arbitrium libidinosissimae mulieris spoliatum iri, liciti sunt | 10 |
| usque adeo quoad se efficere posse arbitrabantur. Supra | |
| adiecit Aeschrio; neque enim metuebat, ne praetore Verre | |
| decumana mulier damno adfici posset. Addicitur me- | |
| dimnum viiic, dimidio fere pluris quam superiore anno. | |
| Aratores funditus evertebantur, et eo magis quod iam supe- | 15 |
| rioribus annis adflicti erant ac paene perditi. Intellexit | |
| iste ita magno venisse ut amplius ab Herbitensibus exprimi | |
| non posset: demit de capite medimna dc, iubet in tabulas | |
| pro medimnum viiic referri viid. | |
| Hordei decumas eiusdem agri Docimus emerat. Hic est | 78.1 |
| Docimus ad quem iste deduxerat Tertiam, Isidori mimi filiam, | |
| vi abductam ab Rhodio tibicine. Huius Tertiae plus etiam | |
| quam Pipae, plus quam ceterarum, ac prope dicam tantum | |
| apud istum in Siciliensi praetura auctoritas potuit quantum | 5 |
| in urbana Chelidonis. Veniunt Herbitam duo praetoris | |
| aemuli non molesti, muliercularum deterrimarum improbis- | |
| simi cognitores; incipiunt postulare, poscere, minari; non | |
| poterant tamen, cum cuperent, Apronium imitari; Siculi Si- | |
| culos non tam pertimescebant. Cum omni ratione tamen illi | 10 |
| calumniarentur, promittunt Herbitenses vadimonium Syra- | |
| cusas. Eo posteaquam ventum est, coguntur Aeschrioni, | |
| hoc est Pipae, tantum dare quantum erat de capite demptum, | |
| tritici modium iiidc. Mulierculae publicanae noluit ex | |
| decumis nimium lucri dare, ne forte ab nocturno suo quaestu | 15 |
| animum ad vectigalia redimenda transferret. Transactum | 79.1 |
| putabant Herbitenses, cum iste, 'Quid? de hordeo,' inquit, | |
| 'et de Docimo, amiculo meo, quid cogitatis?' Atque hoc | |
| agebat in cubiculo, iudices, atque in lecto suo. Negabant | |
| illi quicquam sibi esse mandatum. 'Non audio: numerate | 5 |
| HS. xii.' Quid facerent miseri, aut quid recusarent? prae- | |
| sertim cum in lecto decumanae mulieris vestigia viderent | |
| recentia, quibus illum inflammari ad perseverandum intel- | |
| legebant. Ita civitas una sociorum atque amicorum duabus | |
| deterrimis mulierculis Verre praetore vectigalis fuit. | 10 |