| Atque ego nunc eum frumenti numerum et eas pecunias | 2.3.79.11 |
| publice decumanis ab Herbitensibus datas esse dico; quo | |
| illi frumento et quibus pecuniis tamen ab decumanorum | |
| iniuriis civis suos non redemerunt. Perditis enim iam et | |
| direptis aratorum bonis, haec decumanis merces dabatur ut | 15 |
| aliquando ex eorum agris atque ex urbibus abirent. Itaque | 80.1 |
| cum Philinus Herbitensis, homo disertus et prudens et domi | |
| nobilis, de calamitate aratorum et de fuga et de reliquorum | |
| paucitate publice diceret, animadvertistis, iudices, gemitum | |
| populi Romani, cuius frequentia huic causae numquam | 5 |
| defuit. Qua de paucitate aratorum alio loco dicam: nunc | |
| illud quod praeterii non omnino relinquendum videtur. | |
| Nam, per deos immortalis, quod de capite iste dempsit, quo | |
| tandem modo vobis non modo ferendum, verum etiam | |
| audiendum videtur? Vnus adhuc fuit post Romam con- | 81.1 |
| ditam,—di immortales faxint, ne sit alter!—cui res publica | |
| totam se traderet temporibus et malis coacta domesticis, | |
| L. Sulla. Hic tantum potuit ut nemo illo invito nec bona | |
| nec patriam nec vitam retinere posset; tantum animi habuit | 5 |
| ad audaciam ut dicere in contione non dubitaret, bona | |
| civium Romanorum cum venderet, se praedam suam ven- | |
| dere. Eius omnis res gestas non solum obtinemus, verum | |
| etiam propter maiorum incommodorum et calamitatum | |
| metum publica auctoritate defendimus: unum hoc aliquot | 10 |
| senatus consultis reprehensum, decretumque est ut, quibus | |
| ille de capite dempsisset, ii pecunias in aerarium referrent. | |
| Statuit senatus hoc ne illi quidem esse licitum cui con- | |
| cesserat omnia, a populo factarum quaesitarumque rerum | |
| summas imminuere. Illum viris fortissimis iudicarunt | 82.1 |
| patres conscripti remittere de summa non potuisse: te | |
| mulieri deterrimae recte remisisse senatores iudicabunt? | |
| Ille, de quo legem populus Romanus iusserat ut ipsius | |
| voluntas ei posset esse pro lege, tamen in hoc uno genere | 5 |
| veterum religione legum reprehenditur: tu, qui omnibus | |
| legibus implicatus tenebare, libidinem tibi tuam pro lege | |
| esse voluisti? In illo reprehenditur, quod ex ea pecunia | |
| remiserit quam ipse quaesierat: tibi concedetur, qui de | |
| capite vectigalium populi Romani remisisti? | 10 |