Atque in hoc genere audaciae multo etiam impudentius
|
2.3.83.1
|
in decumis Acestensium versatus est; quas cum addixisset
|
|
eidem illi Docimo, hoc est Tertiae, tritici modium v, et
|
|
accessionem ascripsisset HS md, coegit Acestensis a Docimo
|
|
tantundem publice accipere; id quod ex Acestensium pu-
|
5
|
blico testimonio cognoscite. Recita. <Testimonivm pv-
|
|
blicvm.> Audistis quanti decumas acceperit a Docimo
|
|
civitas, tritici modium v et accessionem: cognoscite nunc
|
|
quanti se vendidisse rettulerit. Lex decvmis vendvndis
|
|
C. Verre pr. Hoc nomine videtis tritici modium ciↄ ciↄ
|
10
|
ciↄ de capite esse dempta, quae cum de populi Romani
|
|
victu, de vectigalium nervis, de sanguine detraxisset aerari,
|
|
Tertiae mimae condonavit. Vtrum impudentius ab sociis
|
|
abstulit an turpius meretrici dedit an improbius populo
|
|
Romano ademit an audacius tabulas publicas commutavit?
|
15
|
Ex horum severitate te ulla vis eripiet aut ulla largitio?
|
|
Non eripiet. Sed si eripuerit, non intellegis haec quae
|
|
iam dudum loquor ad aliam quaestionem atque ad pecu-
|
|
latus iudicium pertinere? Itaque hoc mihi reservabo genus
|
84.1
|
totum integrum: ad illam quam institui causam frumenti
|
|
ac decumarum revertar.
|
|
Qui cum agros maximos et feracissimos per se ipsum,
|
|
hoc est per Apronium, Verrem alterum, depopularetur, ad
|
5
|
minores civitates habebat alios quos tamquam canis immit-
|
|
teret, nequam homines et improbos, quibus aut frumentum
|
|
aut pecuniam publice cogebat dari. A. Valentius est in
|
|
Sicilia interpres, quo iste interprete non ad linguam
|
|
Graecam, sed ad furta et flagitia uti solebat. Fit hic in-
|
10
|
terpres, homo levis atque egens, repente decumanus; emit
|
|
agri Liparensis miseri atque ieiuni decumas tritici medimnis
|
|
dc. Liparenses vocantur; ipsi accipere decumas et nume-
|
|
rare Valentio coguntur lucri HS xxx. Per deos immor-
|
|
talis, utrum tibi sumes ad defensionem, tantone minoris te
|
15
|
decumas vendidisse ut ad medimna dc HS xxx lucri
|
|
statim sua voluntate civitas adderet, hoc est tritici medi-
|
|
mnum ii, an, cum magno decumas vendidisses, te expressisse
|
|
ab invitis Liparensibus hanc pecuniam? Sed quid ego ex
|
85.1
|
te quaero quid defensurus sis, potius quam cognoscam
|
|
ex ipsa civitate quid gestum sit? Recita testimonium
|
|
publicum Liparensium, deinde quem ad modum nummi
|
|
Valentio sint dati. Testimonivm pvblicvm. Qvo modo
|
5
|
solvtvm sit, ex litteris pvblicis. Etiamne haec tam
|
|
parva civitas, tam procul a manibus tuis atque a conspectu
|
|
remota, seiuncta a Sicilia, in insula inculta tenuique posita,
|
|
cumulata aliis tuis maioribus iniuriis, in hoc quoque fru-
|
|
mentario genere praedae tibi et quaestui fuit? Quam tu
|
10
|
totam insulam cuidam tuorum sodalium sicut aliquod mu-
|
|
nusculum condonaras, ab hac etiam haec frumentaria lucra
|
|
tamquam a mediterraneis exigebantur? Itaque qui tot annis
|
|
agellos suos te praetore redimere a piratis solebant, idem se
|
|
ipsos a te pretio imposito redemerunt.
|
15
|