| Quid vero? a Tissensibus, perparva ac tenui civitate, sed | 2.3.86.1 |
| aratoribus laboriosissimis frugalissimisque hominibus, nonne | |
| plus lucri nomine eripitur quam quantum omnino frumenti | |
| exararant? ad quos tu decumanum Diognetum Venerium | |
| misisti, novum genus publicani. Cur hoc auctore non | 5 |
| Romae quoque servi publici ad vectigalia accedunt? Anno | |
| secundo Tissenses HS xxi lucri dare coguntur inviti; | |
| tertio anno xii mod. tritici lucri Diogneto Venerio dare | |
| coacti sunt. Hic Diognetus, qui ex publicis vectigalibus | |
| tanta lucra facit, vicarium nullum habet, nihil omnino | 10 |
| peculi. Vos etiam nunc dubitate, si potestis, utrum tantum | |
| numerum tritici Venerius apparitor istius sibi acceperit an | |
| huic exegerit. Atque haec ex publico Tissensium testi- | 87.1 |
| monio cognoscite. Testimonivm pvblicvm Tissensivm. | |
| Obscure, iudices, praetor ipse decumanus est, cum eius | |
| apparitores frumentum a civitatibus exigant, pecunias impe- | |
| rent, aliquanto plus ipsi lucri auferant quam quantum | 5 |
| populo Romano decumarum nomine daturi sunt! Haec | |
| aequitas in tuo imperio fuit, haec praetoris dignitas, ut | |
| servos Venerios Siculorum dominos esse velles; hic dilectus, | |
| hoc discrimen te praetore fuit, ut aratores in servorum | |
| numero essent, servi in publicanorum. | 10 |
| Quid? Amestratini miseri, impositis ita magnis decumis | 88.1 |
| ut ipsis reliqui nihil fieret, nonne tamen numerare pecunias | |
| coacti sunt? Addicuntur decumae M. Caesio, cum adessent | |
| legati Amestratini; statim cogitur Heraclius legatus nume- | |
| rare HS xxii. Quid hoc est? quae est ista praeda, quae | 5 |
| vis, quae direptio sociorum? Si erat Heraclio ab senatu | |
| mandatum ut emeret, emisset: si non erat, qui poterat sua | |
| sponte pecuniam numerare? Caesio renuntiat se dedisse. | |
| Cognoscite renuntiationem ex litteris publicis. Recita. | 89.1 |
| Ex litteris pvblicis. Quo senatus consulto erat hoc | |
| legato permissum? Nullo. Cur fecit? Coactus est. Quis | |
| hoc dicit? Tota civitas. Recita testimonium publicum. | |
| Testimonivm pvblicvm. Ab hac eadem civitate anno | 5 |
| secundo simili ratione extortam esse pecuniam et Sex. | |
| Vennonio datam ex eodem testimonio cognovistis. At | |
| Amestratinos, homines tenuis, cum eorum decumas me- | |
| dimnis dccc vendidisses Bariobali Venerio—cognoscite | |
| nomina publicanorum!—cogis eos plus lucri addere quam | 10 |
| quanti venierant, cum magno venissent. Dant Bariobali | |
| medimna dcccl, HS md. Profecto numquam iste tam | |
| amens fuisset ut ex agro populi Romani plus frumenti servo | |
| Venerio quam populo Romano tribui pateretur, nisi omnis | |
| ea praeda servi nomine ad istum ipsum perveniret. Petrini, | 90.1 |
| cum eorum decumae magno addictae essent, tamen invi- | |
| tissimi P. Naevio Turpioni, homini improbissimo, qui | |
| iniuriarum Sacerdote praetore damnatus est, HS lii dare | |
| coacti sunt. Itane dissolute decumas vendidisti ut, cum | 5 |
| esset medimnum HS xv, venissent autem decumae me- | |
| dimnum iii, hoc est HS xxxxv, lucri decumano HS lii | |
| darentur? At permagno decumas eius agri vendidisti. | |
| Videlicet gloriatur non Turpioni lucrum datum esse, sed | |
| Petrinis pecuniam ereptam. | 10 |